Experientiae Spirituales - Verbum Explicatum # 3

Napsal(a) Emanuel Swedenborg
  
/ 403  
  

3. [Vide etiam I 472-74, ubi incipit explicatio Gen. XXVIII: 10-22, et agitur in genere de Regno Dei.]

475. Quale vero Regnum Dei erit, ex scripturis Verbi Divini, constare potest, nam in intimo sensu, nihil praeter id, quod Messiae Regnum spectat, continetur: id solum, quod Regnum Dei, in unoquovis homine in conspectum veniat, tum percipiatur quale sit, dum superior mentis ejus via panditur. Sunt enim binae in unoquovis homine viae, ad mentem ejus intellectualem; una est a mundo per sensus externos, altera est immediate a Coelo per mentem ejus supremam, quae in specie Anima vocatur: illa via dicenda est superior seu interior, altera vero inferior seu exterior. Via superior, quae est per animam, ignotissima est generi humano, nam ab ipso Adamo post ejus lapsum, in omnibus iis clausa est, qui non in ipsum Regnum Dei, cum in terris vixerunt, admissi sunt; iis solis patefacta, qui introducti sunt, ut fuerunt plures,*

primitivis temporibus, qui cum Ipso Messia loquuti sunt, sicut Abrahamus, Isacus, et alii, de quibus in ipso Verbo Divino passim. Nunc itaque si describeretur, quale sit Regnum Dei, humanam omnem fidem excederet, cumprimis apud eos, qui nihil aliud norunt, quam regnum mundi, seu mundum, et hujus suique amoribus occoecati sapiunt per solos sensus externos; hi, si modo audiant, quod alia via, in homine, pateat in coelum, quam per sensus eorum, qui vocantur externi, id

3. inter fabulas rejicerent: quapropter in talibus non aperiri potest via superior, quae directe patet in coelum, priusquam amores isti, qui sunt mundi suique, discussi sunt, et loco eorum solus amor Messiae, et Ejus Regni, succedat. Haec via nec usquam aperiri potest ab ullo, qui in Coelis est, praeter a Solo Messia, [ei] quem dignatur ad se, seu in Regnum suum, intromittere: tunc primum conspici potest, quale est Regnum Ejus. Ut paucis dicam, tale est, ut concedatur audire, et loqui cum iis, qui in Coelo sunt, imo cum spiritibus coelestibus, cum sanctis, qui olim mortui sunt, imo cum ipso Abrahamo, Isaco, et Jacobo, et per eos mediate, tum etiam, si tam infinita gratia detur, immediate cum Ipso Messia; imo etiam Ipsum videre. Ipsa loquela est prorsus qualis loquela cum sociis in terra, sed de Coelo, desuper, ab omni latere, procul, prope, tuna etiam intrinsecus, tam manifesta, ut simili modo audiatur, ac loquela oris, verum ita, ut nemo adstantium aliquid inde audiat, et percipiat, et quidem etiam in ipsa societate, ubi plures aut pauciores sunt; ita unusquisque suo idiomate. Ipse quoque visus est similis visui communi, sed usque ita, ut nisi aliquis in interius coelum admissus sit, repraesentationes modo, cumprimis dum clausi sunt /oculi, ac** insuper in statu quodam inter vigiliam et somnum medio, videat, verum tam dare, ut nos oculis nostris medio die; atque id, tam saepe, ac Messias dignatur id conspiciendum dare. Praeter auditum, visum, et loquelam, praesentia eorum, non obscure, sed manifeste proditur per tactum. Quale itaque Regnum Dei est, tunc sensibus modo dictis, evidenter percipitur; eo usque nemo credere potest, quod tam immensae felicitates usque dabiles sint. Sed ne illa inter fabulas rejiciantur, contestari possum, et id sancte, quod ab Ipso Messia, Salvatore Mundi, Jesu Nazareno, in Regnum illud, intromissus sim, ac ibi cum coelestibus geniis, spiritibus, mortuis qui resurrexerunt, loquutus sim, imo cum iis, qui se dixerunt Abrahamum, Isacum, Jacobum, Esavum, Rebeccam, Mosen, Aharonem, et Apostolos, cumprimis Paulum et Jacobum, et id nunc per tempus octo mensium, fere continue, praeter in itinere a Londino in Sveriam***a; tunc continue, quum a me scripta sunt haec, quae nunc in publicum prodeunt: imo Ipsi, aut angeli eorum, et /plures, ipsissima**** verba proxime intulerunt. Inde jam scire potestis, quod sit Regnum Dei, tum ex infra dicendis, hic et alibi, quale sit. Id solum, adjicere conceditur, quod quodammodo in ipsum Coelum, non solum mente, sed etiam quasi toto corpore seu sensu in corpore, intromissus sim, et quidem dum prorsus vigil eram; quod unicuivis ita mirum obvenire potest, ut non possit non id in dubium vocare; verum quia id vidi, audivi, et ipsis sensibus corporis comperii a, non possum non id nunc, ex venia, confirmare, et testatum reddere.

(Illa, quae de me scripta sunt, nondum ita confirmare possum, ut per Deum possim ea testari, nam non scire possum, an singula verba descriptionis talia sint, et ad amussim, ut prorsus coincidant; quare alio tempore emendanda sunt, dignante Deo, et quidem ita, ut tunc prorsus vera mihi videar lo qui.)

[Loqui, Loquela; Videre, Visio]

* abhinc secundurn auctoris indicia amplijicamus marginem sectionis ab eodem ut 3 signatae; cf. A. Acton, The Word Explained, Vol. I, p. 409, annotationem 1

** MS. oculi; ac

*** J.F.I. Tafel Sueciam

a = Sueciam

**** ms. plures ipsissima

a = comperi

  
/ 403