Appendix de Equo Albo #1

Por Emanuel Swedenborg
/ 1  

1. APPENDIX AD CODICILLUM DE EQUO ALBO

Quoniam non potest non hodie apparere sicut alienum, quod Equus significet Intellectum veri, et in opposito sensu ratiocinia sicut ex intellectu confirmantia falsum, velim adhuc plura e Verbo loca, ubi nominatur Equus, adducere; quod sunt 1 haec.

"Num contra Mare excandescentia tua, Jehovah, quod equites super Equis tuis, Currus tui salus, calcasti Mare Equis tuis, lutum aquarum," Habak. 3:8, 15.

"Ungulae Equorum Jehovae sicut rupes reputantur," Esaj. 5:28.

"Prae increpatione tua obdormivit et Currus et Equus," Psalmus 76:7. 2

"Evertam thronum Regnorum, ac evertam Currum et Equitantes in eo, ac descendent Equi et Equites eorum," Hagg. 2:22.

"Exscindam Equum ex Hierosolyma, contra loquetur pacem gentibus," Sach. 9:10:

in his locis per Equum significatur intellectus veri Ecclesiae, per Currum Doctrina inde, ac per Equitantes et Equites illi qui in intellectu et doctrina ex Verbo sunt. Adhuc evidentius ex his:

"Congregate vos e circuitu super Sacrificium meum, satiabimini super mensa mea Equo et Curru, sic dabo gloriam meam inter gentes," Ezech. 39:17, 20-21.

"Congregamini ad Caenam magnam Dei, et comedetis carnes Equorum et Sedentium super illis," Apoc. 19:17-18; agitur ibi de Nova Ecclesia a Domino instituenda, et quod tunc aperietur intellectus Verbi, ac instruentur in Doctrina veri inde, quid alioquin forent nisi ludicra, quod satiarentur super mensa Domini Equo et Curru; et quod comederent carnes Equorum et Sedentium super illis.

Praeter allata patet significatio Equi et Currus ex his:

"Accinge gladium tuum, Potens! conscende, Equita super Verbo veritatis," Psalmus 45:4-5. 3

"Cantate, extollite Equitantem super nubibus," Psalmus 68:5.

"Jehovah Equitans super nube," Esaj. 19:1. 4

"Psallite Domino Equitanti super Caelo caeli antiquitatis," Psalmus 68:33-34. 5

"Deus Equitavit super Cherubo," Psalmus 18:11.

"Tunc delitiaberis in Jehovah, et Equitare te faciam super excelsa terrae," [Esaj. 58:14], Deutr. 32:13. 6

"Equitare faciam Ephraimum," Hosch. 10:11: per Equitare in illis locis significatur instruere et instrui in veris doctrinae, et sic sapere; per excelsa terrae significantur sublimiae Ecclesiae; et per Ephraimum etiam significatur intellectus Verbi.

Similia per Equos et Currus significantur, per Quatuor Currus exeuntes inter montes aeris, et per quatuor Equos illis alligatos, qui erant rufi, nigri, albi et grandinati; qui etiam vocantur spiritus, et dicuntur exivisse a stando juxta Dominum totius terrae, Sach. 6:1 ad 5, 15.

Similia etiam per haec:

"Cum aperuit Agnus sigilla libri, ordine exiverunt Equi, primo Equus albus, secundo Equus rufus, tertio Equus niger, et quarto Equus pallidus," Apoc. 6:1 ad 8; per Librum, cujus sigilla Agnus aperuit, intelligitur Verbum, quod inde non aliud exire potuerit quam intellectus ejus, patet; quid alioquin foret, quod ex Libro aperto exirent Equi.

Quod Equus significet Intellectum veri, et Currus Doctrinam, constat ex iisdem in sensu opposito nominatis, in quo Equus significat Intellectum per ratiocinia falsificantem vera, et Currus doctrinam seu haeresin inde, ut in sequentibus.

"Vae descendentibus in Aegyptum pro auxiliis, et super Equis innituntur, et non respiciunt ad Sanctum Israelis, nam Aegyptus homo et non Deus, et Equi ejus caro et non spiritus," Esaj. 31:1, 3.

"Pones supra Israelem Regem, quem elegerit Jehovah, modo non multiplicet sibi Equos, ac reducat populum in Aegyptum ut multiplicet Equos," Deutr. 17:14, 15, 16; haec dicta sunt, quia per Aegyptum significatur naturalis homo, qui per ratiocinia ex sensibus corporis pervertit vera Verbi, quid alioquin, quod Equi Aegypti caro et non spiritus; et quod Rex non multiplicaret equos, hoc est, falsa religionis.

"Aschur non servabit nos, super Equo non equitabimus," Hosch. 14:4.

"Hi in curru, et illi in Equis, nos vero in nomine Dei nostri gloriabimur," Psalmus 20:8. 7

"Mendacium Equus ad salutem," Psalmus 33:17.

"Dixit Sanctus Israelis, in fiducia erit virtus vestra, sed dixistis non, super Equo fugiemus, et super Veloce equitabimus," Esaj. 30:15-16.

Ponet Jehovah Judam sicut Equum gloriae, pudefient equitantes Equis, Sach. 10:3-4, 5.

"Adducam contra Tyrum Regem Babelis cum Equo, et cum Curru, et cum Equitibus, prae abundantia Equorum obteget te pulvis eorum, pro voce Equitis et Currus commovebuntur muri tui, per ungulas Equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas," Ezech. 26:7 ad 11; per Tyrum in Verbo significatur Ecclesia quoad cognitiones boni et veri, et per Regem Babelis falsificatio et prophanatio illarum, inde est quod hic dicatur venturus cum Equo et Curru et Equitibus, et quod prae abundantia Equorum obteget pulvis eorum.

"Vae Urbi sanguinum, tota mendacio plena, et Equus hinniens et currus saltitans," Nah. 3:1, 2; 8 per urbem sanguinum significatur doctrina ex falsificatis veris Verbi: praeter aliis in locis, ut Esaj. 5:26, 28; Jerem. 6:23; Cap: 8:16; Cap: 46:4, 9; Cap: 50:37-38, 43; Ezech. 17:15; Cap: 23:6, 9 20; Habak. 1:6, 8-9, 10; Psalmus 66:11-12; Psalmus 147:10. Intellectus veri Verbi falsificatus et deperditus etiam significatur per Equum rubrum, nigrum et pallidum, in Apoc. 6:4-5, 8. Cum itaque Equus significat Intellectum veri, et in opposito sensu Intellectum falsi, patet quale est Verbum in sensu spirituali.

Notum est, quod in Aegypto fuerint Hieroglyphica, et hoc inscripta Columnis, ac parietibus Templorum, etc: et quod non aliquis hodie sciat, quae res per illa significatae sunt; illa non fuerunt aliud quam correspondentiae naturalium et spiritualium, quibus Aegyptii plus quam alii populi in Asia suo tempore studuerunt, et secundum quas Vetustissimi in Graecia suas Fabulas conscripserunt; stylus antiquissimus nec fuit alius: his hoc novum addam, quod omnia quae in Mundo spirituali coram Angelis et Spiritibus apparent, sint unice Correspondentiae; propter quam causam tota Scriptura Sacra per Correspondentias scripta est. 10 At quia Aegyptii, et cum illis alii in Regnis Asiae coeperunt correspondentias illas vertere in Idololatrias, ad quas filii Israelis proni erant, ideo vetitum his erat revocare illas in aliquem usum a seipsis, ut clare patet ex Primo praecepto Decalogi, ubi haec,

"Non facies tibi Sculptile ultrius figurae, quae in Caelis superius, et quae in terra inferius, et quae in aquis subter terram: non incurvabis te illis, neque servies illis, quia Ego Jehovah Deus tuus,"Deutr. 5:8-9, praeter pluries alibi: ab eo tempore Scientia correspondentiarum obliterata est, et successive in tantum, ut hodie vix sciatur quod fuerit, et quod aliquid sit. Nunc quia a Domino instauranda est Nova Ecclesia fundanda super Verbo, quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi intelligitur, placuit Domino illam Scientiam revelare, et sic aperire Verbum quale est interius in suo sinu, h.e. in sensu spirituali; quod factum est per me in Arcanis Caelestibus Londini editis, et deinde in Apocalypsi Revelata Amstelodami. Quoniam Scientia illa fuerat antiquis Scientia Scientiarum, et inde Sapientia, interest ut aliquis e vestra Academia isti scientiae operam impendat, quod fieri imprimis potest ex correspondentiis, in Apocalypsi Revelata detectis et ex Verbo demonstratis: hoc si ex optato est, volo Hieroglyphica Aegyptica, quae non aliud sunt quam Correspondentiae, evolvere, et in publicam dare; quod nec fieri potest ab aliquo alio.

EM. SWEDENBORG.

Notas a pie de página:

1. sunt pro "sint"

2Psalmus 76:7 pro "6, 7"

3Psalmus 45:4-5 pro "5, 6"

4Esaj. 19:1 pro "1, 2"

5Psalmus 68:33-34 pro "34"

6Deutr. 32:13 pro "12, 13"

7Psalmus 20:8 pro "8, 9"

8Nah. 3:1, 2 pro "1 ad 4"

9Ezech. 23:6 pro "5"

10. In margine: ut per illam, quia talis, conjunctio hominum Ecclesiae cum Angelis Caeli esset.

/ 1