De Divino Amore et de Divina Sapientia #2

Por Emanuel Swedenborg

Estudiar este pasaje

  
/ 432  
  

2. Nemo scit quid vita hominis, nisi sciat quod sit amor; si hoc non scit, potest unus credere quod vita hominis modo sit sentire et agere, alter quod sit cogitare, cum tamen cogitatio est effectus vitae primus, ac sensatio et actio est effectus vitae secundus. Dicitur quod cogitatio sit effectus vitae primus, sed datur cogitatio interior et interior, tum exterior et exterior; intima cogitatio, quae est perceptio finium, est actualiter primus vitae effectus: sed de his infra, ubi de gradibus vitae.

  
/ 432