5. [Videantur praecedentia ab I 913, ubi incipit explicatio Gen. XXX: 39, sed hic imprimis 933-42.]
943. Sed quisnam hoc credet, quod mentes humanae et sic homines in universo orbe prorsus ad Messiae arbitrium per spiritus regantur, et quod humanae mentes, proinde ipsi homines sint merae potentiae [I 942]? Verum* ut unusquisque id credat, asseverare possum per Deum, quod id ego expertus sim tam sensibiliter, ut autumem sensibilius in his vix dari, idque nunc paene per octimestre spatium, intra quod per Divinam Messiae gratiam, mens mea gubernata est per spiritus Ejus coeli, cum quibus per ipsum illud tempus interdiu fere continue loquutus sum, qui tunc ita in mentem meam cum luce spirituali ad vivum influebant, tum cum ipsis ideis, cum singulis momentis cogitationis, et cum ipsis vocibus vivis, quas nemo praesens audire potuit, adeo ut nihil usque cogitare [potuissem], ne minimum quidem, quod non sensibiliter ita influeret, ut ne quidem potuissem unam ideam ex proprio nisu, nisi ut id mihi relictum esset, ut ita appareret, producere: ac interea usque cum amicis in patria mea per 5 menses, et cum caeteris in societate, ita conversatus sim ut prius, nemine id observante, quod tale commercium coeleste esset.
Similiter ac in intellectum, etiam in voluntatem et in ipsas actiones influebant, adeo ut prorsus ut mera potentia passiva ductus sim, quocunque libuit**, per vias, plateas, ad hospitium, et circumquaque: ita sensibiliter regebant ipsas motiones pedum, brachiorum, Capitis, oculorum, et artuum corporis, inter colloquia, secundum nutus Ipsius Messiae, ut ipsi Spiritus Ejus Coeli, qui similiter sicut potentiae passivae a Messia, secundum eorum propriam confessionem, regebantur, mirati sint, quod vix vestigia aberrarem: non aliter hoc fiebat, ac dum manifesto et sensibili conatu adigitur. Per quae clarissime per Divinam Messiae gratiam expertus sum, quod omnis cogitatio, voluntas et actio humana, a Solo Messia, ex arbitrio dirigantur, sic quorundam Ejus Servorum ex pura misericordia et gratia per Spiritus Ejus coelestes, quorundam permissive ex aliis spiritibus qui non coelestes sunt, secundum cujusvis vitam.
(Videatur num haec inserere*** liceat, cum tempus venit imprimendi.)
[Actio, activitas; Angelus; Cogitare, Cogitatio; Conversari, Conversatio; Corpus; Gressus; Spiritus; Voluntas]
* ms. potentiae. Verum
** ms. labuit ut apparet
*** ms. inserrere