De Divina Sapientia #0

By Emanuel Swedenborg
/ 12  
  

DE DIVINA SAPIENTIA - CONTENTA

(Paragraphi in sua serie: 1

I. QUOD DIVINA SAPIENTIA IN CAELIS CORAM ANGELORUM OCULIS APPAREAT UT LUX.

II. QUOD DOMINUS CREAVERIT APUD HOMINEM ET POSTEA FORMET APUD ILLUM RECEPTACULUM AMORIS, QUOD EST EJUS VOLUNTAS, ET EI ADJUNGAT RECEPTACULUM SAPIENTIAE, QUOD EST EJUS INTELLECTUS.

1. Quod hae formae, quae receptacula amoris et sapientiae sunt, primum apud hominem conceptum et nascentem in utero existant.

2. Quod ex illis formis per continuum educantur et producantur omnia corporis a capite usque ad plantas pedis.

3. Quod productiones illae fiant secundum leges correspondentiae, et quod ideo omnia corporis, interna et externa sint correspondentiae.

III. DE FORMATIONE hominis IN UTERO A DOMINO PER INFLUXUM IN BINA ILLA RECEPTACULA.

1. Quod Dominus Se conjungat homini in utero matris a prima conceptione, et formet illum.

2. Quod Se conjungat in binis illis receptaculis, in uno per amorem, in altero per sapientiam.

3. Quod amor et sapientia simul et unanimiter forment omnia et singula, sed usque se distinguant in illis.

4. Quod receptacula in tres gradus distincta sint apud hominem, unum intra alterum, et quod bina superiora sint habitacula Domini, sed non Infimum.

5. Quod unum receptaculum sit pro voluntate futuri hominis, et alterum pro intellectu ejus, et tamen quod prorsus nihil voluntatis et intellectus ejus in formatione adsit.

6. Quod in embryone ante partum sit vita, sed quod embryo non sit conscius ejus.

IV. QUOD SIMILITUDO ET ANALOGIA SIT INTER FORMATIONEM HOMINIS IN UTERO, ET INTER EJUS REFORMATIONEM ET REGENERATIONEM.

V. QUOD APUD HOMINEM POST PARTUM VOLUNTAS FIAT RECEPTACULUM AMORIS, AC INTELLECTUS RECEPTACULUM SAPIENTIAE.

VI. QUOD CORRESPONDENTIA SIT CORDIS CUM VOLUNTATE, ET PULMONIS CUM INTELLECTU.

VII. QUOD CONJUNCTIO CORPORIS ET SPIRITUS APUD HOMINEM SIT PER MOTUS CARDIACOS ET PULMONARES EJUS, ET QUOD SEPARATIO FIAT CUM ILLI MOTUS CESSANT.

1. Quod spiritus hominis aeque sit homo.

2. Quod aeque sit ei cor et inde pulsus, ac pulmo et inde respiratio.

3. Quod pulsus cordis ejus et respiratio pulmonis ejus in fluant in pulsum cordis et in respirationem pulmonum apud hominem in mundo.

4. Quod vita corporis quae est naturalis existat et subsistat per influxum illum, et quod desinat per remotionem ejus, ita per separationem.

5. Quod homo tunc ex naturali fiat spiritualis.

VIII. QUOD NON ALIQUIS ANGELUS ET SPIRITUS DETUR NEC DARI POSSIT, QUI NON FUERAT NATUS HOMO IN MUNDO.

1. Quod in homine sit mens angelica.

2. Quod talis mens non formari queat nisi in homine;

3. Nec procreari, et per procreationes multiplicari.

4. Quod spiritus et angeli inde trahant ut possint subsistere et vivere in aeternum;

5. Et quod possint adjungi et conjungi humano generi;

6. St sic caelum existere, quod fuit finis creationis.

IX. QUOD DIVINUS AMOR SIT DIVINUM BONUM, ET QUOD DIVINA SAPIENTIA SIT DIVINUM VERUM.

X. QUOD CONJUNCTIO RECIPROCA SIT AMORIS ET SAPIENTIAE.

1. Quod vita voluntatis conjungat se vitae intellectus.

2. Quod conjunctio reciproca sit, et qualis illa.

3. Quod vita intellectus purificet vitam voluntatis; quod etiam perficiat et exaltet illam.

4. Quod vita voluntatis co-operetur cum vita intellectus in omni motu, et vicissim vita intellectus cum vita voluntatis in omni sensu.

5. Similiter in sono et ejus loquela.

6. Similiter apud bonos et apud malos, cum differentia quod apud malos vita voluntatis per vitam intellectus non purificetur perficiatur et exaltetur, sed quod conspurcetur, depravetur et brutescat.

7. Quod amor, qui est vita voluntatis, faciat omnem vitam hominis.

XI. QUOD AMOR IN DOMINUM A DOMINO EXISTAT IN CHARITATE, ET QUOD SAPIENTIA (EXISTAT) IN FIDE.

Distinctio itaque erit in hos articulos:-

DE AMORE ET CHARITATE.

1. Quod amor usuum sit charitas.

2. Quod Dominus sit a quo, et quod proximus sit ad quem.

3. Quod amor in Dominum existat in charitate, quia in usu.

4. Quod usus sit rite, fideliter, sincere et juste fungi suo officio, et facere suam operam.

5. Quod sint usus communes, qui etiam sunt usus charitatis.

6. Quod usus non fiant usus charitatis apud alium quam qui pugnat contra mala, quae ex inferno sunt;

7. Quoniam illi eunt contra amorem in Dominum, et contra charitatem contra proximum.

8. Quod usus qui pro fine primo et ultimo habent proprium bonum, non sint usus charitatis.

DE SAPIENTIA ET DE FIDE.

1. Quod fides non aliud sit quam veritas.

2. Quod veritas fiat veritas quando percipitur at amatur, et quod dicatur fides quando scitur et cogitatur.

3. Quod vera fidei ab una parte spectant Dominum, ab altera proximum.

4. In summa, quomodo Dominus adeundus sit ut conjunctio fiat; et dein quomodo Dominus per hominem usus faciat.

5. Utrumque docent vera spiritualia, moralia et civilia.

6. Fides est scire et cogitare illa; charitas est velle et facere illa.

7. Quare cum Divinus amor Domini existit apud hominem in charitate quae est velle et facere illa, Divina Sapientia Domini existit apud hominem in fide quae est scire et cogitare vera.

8. Quod conjunctio charitatis et fidei sit reciproca.

XII. QUOD DOMINUS PER DIVINUM SUUM AMOREM ET DIVINAM SUAM SAPIENTIAM ANIMET OMNIA IN CAELO ET OMNIA IN MUNDO USQUE AD ULTIMA ILLORUM, QUAEDAM UT VIVANT, ET QUAEDAM UT SINT ET EXISTANT.

1. Quod Dominus sit Sol in caelo angelico.

2. Quod ex illo Sole sit origo omnium.

3. Quod ex illo Sole praesentia Domini sit ubivis.

4. Quod omnia quae creata sunt, ad obsequium ipsius vitae, quae est Dominus, creata sint.

5. Quod animae vitae, et animae viventes, et animae vegetativae, a vita quae a Domino animentur per usus et secundum illos.)

Interpres Notae seu Notae::

1. [NCBS Editor's note: This table of contents was compiled by an editor of a printed Latin edition; it doesn't appear in Swedenborg's manuscript.]

/ 12