Doctrina Novae Hierosolymae de Fide #3

By Emanuel Swedenborg

Studere hoc loco

  
/ 72  
  

3. Sed communis sermo est, quod non aliquis possit comprehendere spiritualia seu theologica, quia sunt supernaturalia. Sed vera spiritualia aeque comprehendi possunt, quemadmodum vera naturalia; et si non clare, usque, dum audiuntur, cadunt in perceptionem num vera sint vel non; hoc maxime apud illos qui afficiuntur veris. Hoc datum est mihi scire ex multa experientia. Datum est loqui cum ignaris, cum obscuris, cum stupidis, et quoque cum illis qui in falsis fuerunt, et qui in malis, qui intra ecclesiam nati sunt, et audiverunt aliquid de Domino, de fide et charitate; et loqui datum est cum illis arcana sapientiae; et illi comprehenderunt omnia, et agnoverunt: sed erant tunc in luce intellectus quae est cuivis homini, et simul in gloria quod essent intelligentes. Sed haec in commercio cum spiritibus. Ex his convicti sunt plures mecum, quod spiritualia aeque ac naturalia possint comprehendi, sed tunc quando audiuntur aut leguntur; sed aegre ab ipso homine cum ex se cogitat. Causa quod spiritualia comprehendantur, est quia homo quoad intellectum potest elevari in lucem caeli, in qua luce non alia apparent quam spiritualia, quae sunt vera fidei: lux enim caeli est lux spiritualis.

  
/ 72