Quaestiones Novem #1

By Emanuel Swedenborg
/ 9  
  

1. QUAESTIONES NOVEM DE TRINITATE, ETC., TUM SINGULIS RESPONSA

QUAESTIO PRIMA.

In quo sensu Dominus appellavit Se Filium Hominis, si carnem solummodo sumpsit ex matre, et non Rationalem Animam? Anne Filiatio Humana solum respicit carnem humanam?

RESPONDETUR.

Dominus vocavit Se Filium Hominis, quia erat Verbum seu Divinum Verum etiam quoad Humanum, Filius Hominis enim in sensu spirituali significat Verum Ecclesiae ex Verbo; simile significabat Propheta, quoniam Prophetae docebant Vera ex Verbo; quare Dominus, qui in supereminente gradu erat Propheta, et quoque Verbum, et inde Divinum Verum, Se quoad Humanum vocabat Filium Hominis; inde est quod passim apud Prophetas, et quoque apud Davidem, ubi agitur de vastatione veri in Ecclesia, dicitur quod non ibi moretur Filius Hominis; et inde quoque est, quod ipsi Prophetae etiam dicti fuerint filii hominis; ut Ezekiel, Cap. ii. 3, 5, 8; cap. iii. 3-4, 10, 17, 25; et persaepe in sequentibus; tum etiam Daniel. Quod ita sit, multis ex locis ostensum est in SAPIENTIA ANGELICA DE DOMINO, quae si ad manus est, videatur.

/ 9