Experientiae Spirituales - Verbum Explicatum #4

Po Emanuel Swedenborg
  
/ 403  
  

4. [Videantur etiam I 476-540, ubi continuatur explicatio Gen. XXVIII: 10-22, in genere de Regno Dei agendo.] Experientia

541.* Quod jam Regnum Dei, hic et supra, ex Verbo Divino, descriptum, tum infra describendum attinet, ut unusquisque fidem praebeat, quod tale futurum sit, id unicuivis notum facere velim, quod id mihi primum in requie /somni, postea** vero in medio die, seu tempore vigiliae, aliquoties, ostensum sit adeo, ut ipso sensu clarissime id perceperim; tum scilicet, quomodo Angeli, a Jehova, Unigenito Dei Filio, tanquam per scalam descenderint et ascenderint, ipsam scil. vocem ab alto per toties repetitas voces, usque ad aurem meam transtulerint: tum etiam quomodo innumerabiles simul Spiritus coelestes, et inter eos quoque sancti, qui mortui sunt, ita consociati sint, ut unum corpus, sic quasi unum hominem formaverint, ac ita unanimiter influxerint, ut ne quidem minimum discors sentiri potuerit; idque ad ipsum sensum tam dare, ut solent [percipi] objecta sensu externo, cum clara voce et dictamine, sicut ab uno, quod id sit effigies ipsius Regni Dei; ipsa inde fluens dulcedo et faustitas tanta erat, ut verbis exprimi nequeat, nam penitus fibras, ac intimas medullas ineffabili modo penetrabat, et afficiebat: hanc /effigiem—quia*** aliquoties, ipsas vero dulcedines et felicitates /coelestes—intra**** biennium tam frequenter, ut vices numerare supersederim, Messias, ex infinita sua misericordia et gratia, mihi servo suo inter omnes immeritissimo, manifeste sentire dedit, quare id non possum non, testatum facere.

[Angelus; Coelum; Felicitas; Harmonia; Influxus; Regnum; Scala; Unio]

* hujus paragraphi marginem secundum auctoris indicia amplificamus; cf. A. Acton, The Word Explained, Vol. I, p. 409, annotationem 1, p. 46I, annotationem 6

** ms. somni; postea

*** ms. effigiem, quia

**** ms. coelestes intra

  
/ 403