1. PROLOGUS. 1
Quod hodie non aliud quam 2 suisona ratio amoris instaurabit, quia lapsi sunt.
Quod hodierna ecclesia erret de Deo, quod erret de fide, quod erret de charitate, et quod nihil sciat de vita aeterna; ita quod sit in caligine.
Quod super idea Dei tota religio fundetur, et quod haec 3 sequatur secundum illam.
Quod haec ecclesia sit ad quam sicut 4 collinearunt omnes ecclesiae a prima in ordine; de qua Daniel prophetavit.
5 Nova Ecclesia non potuit instaurari antequam ultimum judicium peractum erat, ex causa ne profanentur sancta. Tunc promissum quod sensus spiritualis Verbi detegendus, et [quod detegendum] quod solus Dominus [sit] Verbum, cujus adventus tunc fit.
Quod apud paucos hodie sit religio, est ex causa, - -
(1.) Quod non sciatur de Domino quod sit solus Deus persona et essentia, in quo Trinitas; cum tamen omnis religio fundatur super cognitione Dei, ac Ipsius adoratione et cultu:
(2.) Quod non sciatur quod fides non aliud sit quam veritas, et quod non sciatur num hoc quod vocant fidem sit veritas vel non:
(3.) Quod non sciatur quid charitas, nec quid malum et bonum:
(4.) Quod non sciatur quid sit vita aeterna.
Quantum vera vitae fiunt vitae, tantum vera fidei fiunt fidei, et ne hilum plus aut minus. Quaedam sunt scientiae, et non fidei.
Фусноте:
1. Quatuor paragraphi, nunc sequentes, exemplari Scarensi desunt.
2. "suisona":--sic N.
3. sequatur pro "sequitur"
4. collinearunt pro "collinuarunt"
5. Hujus opusculi pro "exordio", in exemplo Scarensi sistuntur tres paragraphi, nunc sequentes; exemplo Nordenscoeldii "desunt."