Quaestiones Novem #2

Av Emanuel Swedenborg
  
/ 9  
  

2. QUAESTIO SECUNDA.

Num Rationalis Anima fuit Domino ex Jehovah Patre, cui unitum fuit Divinum Esse, unde factus est vere Deus et vere Homo?

RESPONDETUR.

Dominus ab aeterno seu Jehovah fuit Divinus Amor et Divina Sapientia, et Ipsi tunc fuit Divinum Coeleste et Divinum Spirituale, sed non Divinum Naturale antequam assumpsit Humanum; et quia Rationale unice praedicatur de Coelesti et Spirituali Naturali, ideo Jehovah Dominus per assumptionem Humani etiam induit Divinum Rationale; ante assumptionem Humani fuit Ipsi Divinum Rationale, sed per influxum in Coelum Angelicum, ac dum Se manifestavit in mundo, per Angelum, quem sua Divinitate implevit; nam Essentia pure Divina, quae, ut dictum est, erat pure Divina Coelestis et Divina Spiritualis, transcendit Rationale et angelicum et humanum, sed per influxum dabatur; sed quale id fuit, concludi potest ex dicendis infra in puncto 6to. Lutherus et Melanchton docent, quod in Christo sit Homo Deus et Deus Homo, et hoc quoque est secundum Scripturam Sacram, videatur VERA CHRISTIANA RELIGIO 137; at Calvinus hoc negabat, et solum affirmabat quod Christus modo sit Deus et Homo.

  
/ 9