1937. Quod ‘humilia te sub manibus illius’ significet quod se cogere debeat ut sit sub illius potestate, constat absque explicatione: ‘humiliare se’ exprimitur in lingua originali per vocem quae significat affligere; 1 quod 2 se affligere in sensu interno sit 3 se cogere, ex plurimis in Verbo locis constare potest, de qua ejus significatione 'in sequentibus. Quod homo se cogere debeat ad faciendum bonum, ad oboediendum illis quae a Domino mandata sunt, et ad loquendum vera, quod est ad 4 humiliandum se sub manibus dominae, seu ad se submittendum sub potestate boni et veri Divini, plura arcana involvit quam ut paucis possit explicari;
[2] sunt quidam spiritus qui pro principio habuerunt dum vixerunt in mundo, quod quia audiverunt omne bonum esse a Domino, et hominem nihil boni a se facere posse, se nihil coegerint, sed 5 se remiserint, irritum fore omnem conatum putantes, quia ita est, et ideo exspectaverint immediatum influxum in voluntatis eorum conatum, nec se ad faciendum aliquod bonum coegerint; immo usque adeo ut dum aliquod malum irrepserit, quod quia non senserunt aliquem renisum ab interiore, se quoque ei reliquerint, putando sic permissum fore; sed ii tales sunt ut sint quasi absque proprio, sic ut sint nullius determinationis, quare inter inutiliores, duci enim se patiuntur aeque a 6 malis ac a bonis, et a malis multum patiuntur;
[3] at qui se coegerunt contra malum et falsum, tametsi primum putarunt quod hoc esset a se seu a propria potentia, at postea illustrati quod conatus eorum fuerit a Domino, immo omnium minima conatus, ii in altera vita non possunt duci a 7 malis spiritibus, sed inter felices sunt: exinde constare potest quod homo se cogere ad faciendum bonum et loquendum verum debeat; arcanum quod in eo latet, est quod sic donetur homo proprio caelesti a Domino; proprium caeleste hominis formatur in ejus cogitationis conatu, quem si non per se cogere, sicut apparet, nusquam per se non cogere, obtinet;
[4] ut hoc pateat quomodo se habet, in omni coactione ad bonum est liberum quoddam, quod non ita appercipitur cum in coactione est, sed usque inest; sicut qui vult subire discrimina mortis propter finem 8 quendam, aut sicut qui vult pati dolores corporis propter sanitatem, est voluntarium, et sic liberum quoddam in illis, ex quo id facit, tametsi discrimina et dolores dum in illis est, auferant apperceptionem voluntarii seu liberi; ita se habet cum illis qui se ad bonum cogunt, est intus voluntarium, ita liberum, ex quo et propter quod se cogunt, nempe propter oboedientiam illorum quae Dominus mandavit, et propter salutem animae suae post mortem, in quibus adhuc interius est, quod homo non novit, propter regnum 9 Domini, immo propter Ipsum Dominum;
[5] hoc fit quam maxime in tentationibus, in quibus cum se cogit homo contra malum et falsum quod infunditur et suggeritur a malis spiritibus, plus liberi est quam usquam in aliquo statu 10 extra tentationes, quamvis homo id non tunc capere potest; est liberum interius, ex quo vult subjugare malum, et in tantum ut aequivaleat vi et fortitudini mali quod impugnat, alioquin nusquam pugnaret: hoc liberum est a Domino, Qui illud ejus conscientiae insinuat et per illud facit ut vincat malum, sicut ex proprio; per hoc liberum accipit homo proprium, in quod Dominus operari potest bonum; absque proprio per liberum acquisito, hoc est, donato, nusquam aliquis homo reformari potest, quia non novam voluntatem quae est conscientia, accipere potest; liberum sic donatum est ipsum planum in quod influxus boni et veri a Domino; inde est, qui non ex illo voluntario seu libero in tentationibus resistunt, quod succumbant;
[6] in omni libero est vita hominis, quia est amor ejus; quicquid homo ex amore facit, hoc liberum ei apparet; 11 at in libero illo, cum homo se cogit contra malum et falsum et ad faciendum bonum, est amor caelestis quem Dominus tunc insinuat et per quem ejus proprium creat, quare vult Dominus ut illud appareat homini sicut ejus tametsi non sit ejus; hoc proprium quod ita accipit per apparens coactum in vita corporis, Dominus in altera vita implet indefinitis jucundis et felicibus, ii quoque illustrantur per gradus, immo confirmantur in illa veritate quod ne hilum se a semet coegerint, sed quod omnium minima conatus voluntatis eorum fuerint a Domino; et quod apparuerit sicut a semet, quod causa fuerit ut daretur illis a Domino novum voluntarium sicut eorum et sic appropriaretur illis vita amoris caelestis; Dominus enim vult unicuique communicare quod Ipsius est, ita caeleste, ut appareat sicut ejus ac in eo tametsi non ejus sit; angeli in tali proprio sunt, et quantum in illo vero quod a Domino omne bonum et verum, tantum in proprii illius jucundo et felici.
[7] Qui autem omne bonum et verum contemnunt et rejiciunt, et qui volunt nihil credere quod repugnat eorum cupiditatibus 12 et ratiociniis, ii non possunt se cogere, 13 ac ita non possunt proprium hoc conscientiae 14 seu novum voluntarium accipere. Ex supradictis etiam patet quod se cogere non sit cogi, nam ex cogi nusquam aliquod bonum, ut fit cum homo ab alio homine ad bonum agendum cogitur, sed quod hic se cogere sit ex libero quodam ei ignoto, nam a Domino nusquam aliquod coactum; inde 15 est lex universalis, quod omne bonum et verum inseminetur in libero, alioquin humus nusquam fit recipiens et fovens boni, immo non aliqua humus in qua semen crescere possit.
Бележки под линия:
1. The Manuscript inserts et.
2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.
3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.
4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.
5. The Manuscript has manus.
6. The Manuscript inserts spiritibus.
7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.
8. The Manuscript has aliquem.
9. The Manuscript has caeleste.
10. The Manuscript inserts foret.
11. The Manuscript has et.
12. The Manuscript has aut eorum.
13. The Manuscript inserts hoc est, a Domino cogi.
14. The Manuscript has hoc est.
15. The Manuscript has est after universalis.