Стъпка 310

Проучване

     

Lucas 22:47-71

47 Adhuc eo loquente, ecce turba : et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum.

48 Jesus autem dixit illi : Juda, osculo Filium hominis tradis ?

49 Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei : Domine, si percutimus in gladio ?

50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.

51 Respondens autem Jesus, ait : Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.

52 Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores : Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus ?

53 Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me : sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum.

54 Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum : Petrus vero sequebatur a longe.

55 Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.

56 Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit : Et hic cum illo erat.

57 At ille negavit eum, dicens : Mulier, non novi illum.

58 Et post pusillum alius videns eum, dixit : Et tu de illis es. Petrus vero ait : O homo, non sum.

59 Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens : Vere et hic cum illo erat : nam et Galilæus est.

60 Et ait Petrus : Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.

61 Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat : Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.

62 Et egressus foras Petrus flevit amare.

63 Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes.

64 Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus : et interrogabant eum, dicentes : Prophetiza, quis est, qui te percussit ?

65 Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.

66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes : Si tu es Christus, dic nobis.

67 Et ait illis : Si vobis dixero, non credetis mihi :

68 si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.

69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.

70 Dixerunt autem omnes : Tu ergo es Filius Dei ? Qui ait : Vos dicitis, quia ego sum.

71 At illi dixerunt : Quid adhuc desideramus testimonium ? ipsi enim audivimus de ore ejus.

Lucas 23

1 Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.

2 Cœperunt autem illum accusare, dicentes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.

3 Pilatus autem interrogavit eum, dicens : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens ait : Tu dicis.

4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas : Nihil invenio causæ in hoc homine.

5 At illi invalescebant, dicentes : Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc.

6 Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset.

7 Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus.

8 Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.

9 Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.

10 Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum.

11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo : et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.

12 Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die : nam antea inimici erant ad invicem.

13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,

14 dixit ad illos : Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis.

15 Sed neque Herodes : nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.

16 Emendatum ergo illum dimittam.

17 Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.

18 Exclamavit autem simul universa turba, dicens : Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam :

19 qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.

20 Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.

21 At illi succlamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum.

22 Ille autem tertio dixit ad illos : Quid enim mali fecit iste ? nullam causam mortis invenio in eo : corripiam ergo illum et dimittam.

23 At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur : et invalescebant voces eorum.

24 Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.

25 Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant : Jesum vero tradidit voluntati eorum.

26 Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa : et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.

27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum.

28 Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.

29 Quoniam ecce venient dies in quibus dicent : Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt.

30 Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos ; et collibus : Operite nos.

31 Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet ?

32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.

33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum : et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.

34 Jesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.

35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.

36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,

37 et dicentes : Si tu es rex Judæorum, salvum te fac.

38 Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis : Hic est rex Judæorum.

39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens : Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.

40 Respondens autem alter increpabat eum, dicens : Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.

41 Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus : hic vero nihil mali gessit.

42 Et dicebat ad Jesum : Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.

43 Et dixit illi Jesus : Amen dico tibi : Hodie mecum eris in paradiso.

44 Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam.

45 Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.

46 Et clamans voce magna Jesus ait : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit.

47 Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens : Vere hic homo justus erat.

48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.

49 Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes.

50 Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus :

51 hic non consenserat consilio, et actibus eorum, ab Arimathæa civitate Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei :

52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu :

53 et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.

54 Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.

55 Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.

56 Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta : et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.

Lucas 24

1 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata :

2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento.

3 Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu.

4 Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.

5 Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas : Quid quæritis viventem cum mortuis ?

6 non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset,

7 dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.

8 Et recordatæ sunt verborum ejus.

9 Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus.

10 Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc.

11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.

12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum : et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.

13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.

14 Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant.

15 Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent : et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis :

16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.

17 Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes ?

18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus ?

19 Quibus ille dixit : Quæ ? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo :

20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum :

21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël : et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt.

22 Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum,

23 et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.

24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.

25 Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ !

26 Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?

27 Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant.

28 Et appropinquaverunt castello quo ibant : et ipse se finxit longius ire.

29 Et coëgerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.

30 Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.

31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum.

32 Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ?

33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem : et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant,

34 dicentes : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.

35 Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.

36 Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis : Pax vobis : ego sum, nolite timere.

37 Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.

38 Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra ?

39 videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum ; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.

40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.

41 Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur ?

42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.

43 Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.

44 Et dixit ad eos : Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.

45 Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas,

46 et dixit eis : Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die :

47 et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.

48 Vos autem testes estis horum.

49 Et ego mitto promissum Patris mei in vos ; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.

50 Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis.

51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum.

52 Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno :

53 et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.