Coronis # 5

Napsal(a) Emanuel Swedenborg
  
/ 60  
  

5. (ii.) Quod cujusvis 1 Ecclesiae quatuor status successivi seu periodi fuerint, quae in Verbo intelliguntur per "Mane," "Diem," "Vesperam," et "Noctem." --Quod quatuor status successivi seu periodi cujusvis Ecclesiae ex quatuor illis supranominatis fuerint, in sequentibus, in quibus de singulis in suo ordine transigetur, illustrabitur. Describuntur per illas temporis vicissitudines, quia omnis homo qui nascitur in Ecclesia, aut in quo exoritur Ecclesia, primum venit in lucem ejus qualis illa est in diluculo et mane; postea progreditur in diem ejus, et qui amat vera ejus, usque ad meridiem; si tunc in via subsistit, et non intrat in calorem veris et aestatis, vesperascit ejus dies, et tandem sicut lux in tempore noctis obtenebrescit, et fit tunc ejus intelligentia in spiritualibus Ecclesiae lux frigida, sicut lux dierum tempore hiemis, quando quidem videt arbores stantes juxta domum ejus, aut in hortis ejus, sed denudatas foliis et orbatas fructibus, ita sicut nudos stipites: homo enim Ecclesiae progreditur a mane in diem, propter causam ut per rationis lucem reformetur et regeneretur, quod unice fit per vitam secundum praecepta Domini in Verbo; si hoc non fit, lux ejus fiunt tenebrae, et tenebrae caligo; hoc est, vera lucis apud illum vertuntur in falsa, et falsa in mala inconspicua. Aliter homo qui se patitur regenerari; illum non supervenit nox, ambulat enim in Deo, et inde jugiter in die, in quem etiam post mortem, dum associatur angelis in caelo, ad plenum intrat. Hoc intelligitur per haec de Nova Hierosolyma, quae est nova Ecclesia vere Christiana, in Apocalypsi.

"Urbs illa non opus habebit sole et luna quae luceant in illa, quia gloria Dei illustrabit illam, et lucerna ejus Agnus; et gentes quae salvantur, in luce ejus ambulabunt;....et nox non erit ibi" (cap. 21:23-25; Ezechiel 32:8; Amos 5:20; cap. 8:9).

Quod successivi status Ecclesiae per "mane," "diem," "vesperam," et "noctem" intelligantur in Verbo, constat ex his locis ibi:

"Vigilate, non enim scitis quando Dominus domus venturus est, vesperi, an in media nocte, an in gallicinio 2 , an mane" (Marcus 13:35; Matthaeus 25:13);

agitur ibi de Consummatione Saeculi, et tunc Adventu Domini.

"Dixit Deus Israelis, mihi locuta est Petra Israelis;....Ille sicut lux mane,....mane sine nubibus" (2 Samuelis 23:3, 4);

"Ego sum Radix et Genus Davidis, Stella illa splendida et matutina" (Apocalypsis 22:16);

"Adjuvabit illam 3 Deus, cum respiciet mane" (Psalmuss 46:5);

"Ad me clamans e Seir, Custos, quid de nocte? Custos quid de nocte? Dixit custos, Venit mane, etiamque nox" (Esaias 21:11, 12);

"Malum, unum malum, ecce venit 4 ; venit finis,....[venit mane] super te, habitator terrae; venit tempus, propinquus dies,....ecce dies, ecce venit; exivit mane" (Ezechiel 7:5-7, 10);

"Erit dies,....qui notus erit Jehovae, non dies nec nox, quia circa tempus vesperae erit lux" (Sacharia 14:7);

"Circa tempus vesperae, ecce terror; antequam mane non est" (Esaias 17:14);

"In vespera pernoctabit fletus, sed mane cantus" (Psalmuss 30:5);

"Usque ad vesperam et mane bis mille trecenta; tunc justificabitur sanctum. ....Visio vesperae et mane veritas est" (Daniel 8:14, 26);

"Jehovah....in mane judicium suum dabit in lucem, non deerit" (Zephanias 3:5);

"Sic dixit Jehovah, Si irritum reddideritis foedus meum diei, et foedus meum noctis, ut non sit dies et nox in tempore suo, etiam foedus meum irritum fiet cum Davide servo meo" (Jeremias 33:20, 21, 25 5 );

Jesus dixit, "Me oportet operari opera" Dei, "quousque dies est; venit 6 nox, quando nemo poterit operari" (Johannes 9:4);

"Hac nocte erunt duo super lecto uno; unus acceptabitur, alter vero deseretur" (Luca 17:34);

agitur ibi de Consummatione Saeculi et de Adventu Domini. Ex his constare potest quid intelligitur per

"Non tempus amplius" (Apocalypsis 10:6),

quod in Ecclesia non mane, dies et vespera, sed nox: tum quid per

"Tempus, tempora, et dimidium temporis" (Apocalypsis 12:14; Daniel 12:7);

ut et quid per

"Plenitudinem temporis" (Ephesos 1:10; Galatas 4:4).

Poznámky pod čarou:

1. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

2. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

3. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

4. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

5. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

6. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

  
/ 60