13
Ecce complosi manus meas super avaritiam tuam, quam fecisti, et super sanguinem qui effusus est in medio tui.
14
Numquid sustinebit cor tuum, aut prævalebunt manus tuæ, in diebus quos ego faciam tibi ? Ego Dominus locutus sum, et faciam.
15
Et dispergam te in nationes, et ventilabo te in terras, et deficere faciam immunditiam tuam a te.
16
Et possidebo te in conspectu gentium : et scies quia ego Dominus.
17
Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
18
Fili hominis, versa est mihi domus Israël in scoriam : omnes isti æs, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis : scoria argenti facti sunt.
19
Propterea hæc dicit Dominus Deus : Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Jerusalem,
20
congregatione argenti, et æris, et stanni, et ferri, et plumbi, in medio fornacis, ut succendam in ea ignem ad conflandum. Sic congregabo in furore meo, et in ira mea, et requiescam, et conflabo vos.
21
Et congregabo vos, et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio ejus.
22
Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic eritis in medio ejus : et scietis quia ego Dominus cum effuderim indignationem meam super vos.
23
Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
24
Fili hominis, dic ei : Tu es terra immunda, et non compluta in die furoris.
25
Conjuratio prophetarum in medio ejus : sicut leo rugiens, rapiensque prædam, animas devoraverunt : opes et pretium acceperunt : viduas ejus multiplicaverunt in medio illius.
26
Sacerdotes ejus contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea : inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam, et inter pollutum et mundum non intellexerunt : et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum.
27
Principes ejus in medio illius, quasi lupi rapientes prædam ad effundendum sanguinem, et ad perdendas animas, et avare ad sectanda lucra.
28
Prophetæ autem ejus liniebant eos absque temperamento, videntes vana, et divinantes eis mendacium, dicentes : Hæc dicit Dominus Deus : cum Dominus non sit locutus.
29
Populi terræ calumniabantur calumniam, et rapiebant violenter : egenum et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque judicio.
30
Et quæsivi de eis virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam : et non inveni.
31
Et effudi super eos indignationem meam ; in igne iræ meæ consumpsi eos : viam eorum in caput eorum reddidi, ait Dominus Deus.