De Conjugio #4

Par Emanuel Swedenborg
  
/ 126  
  

4. QUOD IN AMORE VERE CONJUGIALI PRORSUS NIHIL LASCIVIAE SIT

Qui non sciunt quid amor vere conjugialis, et qui non in illo sunt, opinari possunt quod non detur absque lascivo, sed usque tale est discrimen quale est inter coelum et inter infernum, jucundum enim in externis apparet sicut idem, sed omne externum trahit suum quale et suum essentiale ab internis; internum amoris conjugialis est ex Domino, et inde ex coelo, et ex omni ejus fausto et felici, internum autem lasciviae seu adulterii est ex diabolo, ita ex inferno, et ex omni ejus infausto et infelici; omne externum trahit suam essentiam ex internis, inde externum amoris conjugialis, et externum adulterii nec est simile. Externum amoris conjugialis est plenum omnibus delitiis coeli, ac jucundum coeli quod in illo amore est expellit omne jucundum inferni; inde duo illa jucunda in externa forma sunt ex internis illorum, prorsus dissimilia. --Etiam angeli manifeste percipiunt ex sphaera amoris duorum conjugum num inest lascivum, tum quale ejus et quantum ejus, et tantum se ab illis removent. Causa quod angeli tantum se removeant, est quia lascivum adulterii communicat cum infernis, at castum conjugii cum coelo.

  
/ 126