Arcana Coelestia # 1948

By ემანუელ შვედენბორგი

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

1948. Vers. 12. Et is erit onager homo, manus ejus in omnes, et manus omnium in eum; et contra facies omnium fratrum suorum habitabit. ‘Is erit onager homo’ significat verum rationale quod describitur: ‘manus ejus in omnes’ significat quod pugnaturum contra illa quae non vera: ‘et manus omnium in eum’ significat quod falsa repugnatura: ‘et contra facies omnium fratrum suorum habitabit’ significat quod continuae contentiones in iis quae fidei sunt sed quod usque victor erit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.