단계 212

공부

     

Proverbia 24

1 Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis ;

2 quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.

3 Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur.

4 In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.

5 Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus ;

6 quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.

7 Excelsa stulto sapientia ; in porta non aperiet os suum.

8 Qui cogitat mala facere stultus vocabitur :

9 cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.

10 Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua.

11 Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses.

12 Si dixeris : Vires non suppetunt ; qui inspector est cordis ipse intelligit ; et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.

13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.

14 Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ ; quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.

15 Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.

16 Septies enim cadet justus, et resurget : impii autem corruent in malum.

17 Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum :

18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.

19 Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios ;

20 quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.

21 Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis ;

22 quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit ?

23 Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum.

24 Qui dicunt impio : Justus es, maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.

25 Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.

26 Labia deosculabitur qui recta verba respondet.

27 Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam.

28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis.

29 Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ; reddam unicuique secundum opus suum.

30 Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti :

31 et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat.

32 Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.

33 Parum, inquam, dormies ; modicum dormitabis, pauxillum manus conseres ut quiescas :

34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.

Proverbia 25

1 Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda.

2 Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.

3 Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.

4 Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.

5 Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.

6 Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris.

7 Melius est enim ut dicatur tibi : Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.

8 Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.

9 Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles :

10 ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant : quas tibi serva, ne exprobrabilis fias.

11 Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.

12 Inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem obedientem.

13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum : animam ipsius requiescere facit.

14 Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens.

15 Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.

16 Mel invenisti comede quod sufficit tibi, ne fore satiatus evomas illud.

17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te.

18 Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.

19 Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ,

20 et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi.

21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ; si sitierit, da ei aquam bibere :

22 prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi.

23 Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.

24 Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa et in domo communi.

25 Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.

26 Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.

27 Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria.

28 Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.

Proverbia 26

1 Quomodo nix in æstate, et pluviæ in messe, sic indecens est stulto gloria.

2 Sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens, sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet.

3 Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium.

4 Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis.

5 Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.

6 Claudus pedibus, et iniquitatem bibens, qui mittit verba per nuntium stultum.

7 Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola.

8 Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem.

9 Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum.

10 Judicium determinat causas, et qui imponit stulto silentium iras mitigat.

11 Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam.

12 Vidisti hominem sapientem sibi videri ? magis illo spem habebit insipiens.

13 Dicit piger : Leo est in via, et leæna in itineribus.

14 Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo.

15 Abscondit piger manum sub ascela sua, et laborat si ad os suum eam converterit.

16 Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias.

17 Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens et commiscetur rixæ alterius.

18 Sicut noxius est qui mittit sagittas et lanceas in mortem,

19 ita vir fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit deprehensus dicit : Ludens feci.

20 Cum defecerint ligna extinguetur ignis, et susurrone subtracto, jurgia conquiescent.

21 Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas.

22 Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris.

23 Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata.

24 Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos.

25 Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius.

26 Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia ejus in consilio.

27 Qui fodit foveam incidet in eam, et qui volvit lapidem, revertetur ad eum.

28 Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas.

Proverbia 27:1-10

1 Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies.

2 Laudet te alienus, et non os tuum ; extraneus, et non labia tua.

3 Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior.

4 Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit ?

5 Melior est manifesta correptio quam amor absconditus.

6 Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis.

7 Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet.

8 Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui derelinquit locum suum.

9 Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur.

10 Amicum tuum, et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ. Melior est vicinus juxta, quam frater procul.