I ad Timotheum 2

Study

   

1 Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus :

2 pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate :

3 hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,

4 qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus :

6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis :

7 in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate.

8 Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.

9 Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa :

10 sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.

11 Mulier in silentio discat cum omni subjectione.

12 Docere autem mulierem non permitto, neque dominari in virum : sed esse in silentio.

13 Adam enim primus formatus est : deinde Heva :

14 et Adam non est seductus : mulier autem seducta in prævaricatione fuit.

15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.