De Verbo #1

By Emanuel Swedenborg

Studere hoc loco

/ 26  
  

1. DE SCRIPTURA SACRA SEU VERBO DOMINI, AB EXPERIENTIA

Sensus literae Verbi, in quo sensus spiritualis, repraesentatus

Datum est videre magnas Crumenas, apparentes sicut sacci, in quibus reconditum fuit argentum multa copia, qui quia aperti erant, perceptum est sicut unusquisque posset argentum inibi positum exsumere, imo diripere, sed juxta illos sedebant bini Angeli, qui custodes. Locus ubi repositi sacci erant, apparebat instar praesepis in stabulo. In camera proxima visae sunt virgines modestae, cum uxore casta; et prope illam cameram erant bini infantes, et dictum est, quod cum illis non infantiliter sed sapienter ludendum sit. Postea apparebat scortum, tum equus jacens mortuus. Perceptum tunc est quod ita repraesentatus sit sensus literae Verbi in quo sensus spiritualis: magnae illae crumenae argento plenae significabant cognitiones veri in multa copia ibi: quod [sacci] aperti essent, et tamen ab angelis custoditi, significabat quod quisque inde posset cognitiones veri depromere, sed quod caveatur ne interiorem ejus sensum, in quo merae veritates sunt, falsificent; praesepe in stabulo, ubi jacebant crumenae, significabat instructionem spiritualem pro intellectu; hoc significat praesepe, etiam illud ubi Dominus natus jacebat, nam equus significat intellectum, inde praesepe nutritionem ejus: virgines modestae, quae in camera proxima visae sunt, significabant Vera Ecclesiae, et uxor casta conjunctionem veri et boni, quae in Verbo ubivis est; infantes significabant innocentiam sapientiae inibi; erant angeli e tertio coelo, qui omnes apparent sicut infantes; scortum cum equo exstincto, significabat falsificationem Verbi a plerisque hodie, per quam omnis intellectus veri deperditus est; scortum significat falsificationem, et equus mortuus intellectum veri nullum.

/ 26