Historia Ecclesiastica Novae Ecclesiae #1

By Emanuel Swedenborg
/ 1  

1. Quod nova Historia Ecclesiastica describenda sit, quia nunc est adventus Domini, praedictus apud Matthaeum xxiv 1 .

Quod alia Ecclesia fuerit ante Concilium Nicaenum quando erat Symbolum Apostolicum, quod exscribetur.

Quod alia post Concilium Nicaenum, ac porro postquam Symbolum Athanasianum conscriptum est.

Quod cardo Ecclesiae versus sit de Deo Triuno et de Domino, imprimis de tribus personis ab aeterno.

Recenseantur libri a Domino per me scripti ab initio usque ad hodie.

Quod talis ibi scriptura sit ut luceat coram illis qui credunt in Dominum, et novam revelationem, at quod obscura sit, et nullius momenti illis qui illa negant, ac qui non in favore illorum sunt propter varias causas externas.

Experientiae quod talis scriptura sit:

1 Ex censoribus librorum Hollandiae convocatis in mundo spirituali, quorum unus dixit cum legerat, quod sint dignissimi 2 prae omni libro alio praeter Verbum, et alius 3 qui dixit quod nihil videat in illis nisi talia quae futilia, mera 4 phantastica, et sic ut nullius momenti rejicienda. 5

2 In Anglia similiter, quod missi 6 ad academias quia ordo Ecclesiasticus illa rejecit.

3 Ab 7 illis in Gothoburgo, Bejer 8 et Rosen et aliis, tum quoque quidam viderunt magnalia Dei, quidam vero nihil viderunt nisi dolos, 9 quidam nihil quicquam.

4 In Svecia a Filenio, aliter ab aliis, qui forte nominandi 10 .

5 11

6 Quod simile evenit in Svecia apud illum qui historiam literarum scribit.

7 Praeter alibi. 12

De Oetinger in Wurtemburg, 13 ex ejus epistola.

De Gottingen -

Quod cum edita est SUMMARIA EXPOSITIO, apparuerit coelum angelicum ab oriente ad occidentem, a meridie in septentrionem, purpureum cum pulcherrimis floribus; hoc coram me et coram regibus Daniae, 14 et aliis; alia vice sicut flammeum, pulchre.

8 Quod inscriptum libris, Adventus Domini, omnibus in mundo spirituali, ibid. ex mandato duobus exemplaribus in Hollandia idem 15 inscripsi.

V:

1. "xxiv" in the Manuscript; "xxv" in Worcester.

2. "dignissimi" in Worcester; "dignissima" in the Manuscript;

3. "Et Alius" in Manuscript; "2. et alius in Worceste

4. "mera lectio dubia" in the Manuscript; "nova" in Worcester

5. "rejicienda" in the Manuscript; "et rejicienda" in Worcester

6. In the Manuscript, in list item 2, the text has "quod missi". In the equivalent list item 3 in Worcester, it is "quae missa".

7. List item 4 in Worcester adds "et" here.

8. "Bejer" in the Manuscript; "Beijer" in Worcester.

9. "nisi dolos, quidam", in the Manuscript and Worcester, is "nisi doli".

10. "nominandi lectio dubia" in the Manuscript; "nominentur" in Worcester.

11.  illegible multum in the Manuscript; Quod cum certus legeret scripta typis impressa, apparuerint sicut futilia, id dum argus et sinister adstiterunt, aliter cum alii, in Worcester.

12. This list item number is omitted in the Manuscript and in Worcester.

13. This Latin edition has "De Oetinger in Wurtemburg, ex ejus epistola". The footnote is cryptic, but it may be that just the word "Wurtemburg" appears in the Manuscript and in Worcester.

14. "Daniae" is written "Danibus" in the Manuscript and Worcester.

15. "ibid." in the Manuscript; and "item" (idem?) in Worcester.

/ 1