from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra #2

Studere hoc loco

  
/ 118  
  

2. Sed qui ita cogitat, ille non considerat, quod Ipse Jehovah, qui est Deus caeli et terrae, locutus sit Verbum per Mosen et Prophetas; et quod inde non possit esse quam ipsum Divinum Verum nam quod Ipse Jehovah loquitur, hoc illud est: nec considerat, quod Dominus, qui est idem cum Jehovah, locutus sit Verbum apud Evangelistas, multa ex suo ore, et reliqua ex spiritu oris sui, qui est Spiritus Sanctus: inde est, quod Ipse dicat, quod in verbis suis sit Vita, et quod Ipse sit Lux quae illustrat, et quod sit Veritas. Quod Ipse Jehovah locutus sit Verbum per Prophetas, ostensum est in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 52-53. Quod verba, quae Ipse Dominus apud Evangelistas locutus est, Vita sint, apud Johannem,

"Verba quae Ego loquor vobis, Spiritus sunt, et Vita sunt" (6:63).

Apud eundem,

Jesus dixit mulieri ad fontem Jacobi, "Si scires donum Dei, et quis sit, qui dicit tibi, Da Mihi bibere, tu peteres ab Eo, et daret tibi aquam viventem... Qui bibit ex aqua quam Ego dabo... non sitiet in aeternum; sed aqua quam Ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam" (4:6, 10, 14): 1

Per "fontem Jacobi" significatur Verbum; ut quoque Deuteronomius 33:28; quare etiam Dominus ibi sedit, et locutus est cum muliere: et per "aquam" significatur verum Verbi. Apud eundem,

Jesus dixit, "Si quis sitiverit, venito ad Me et bibito: quisquis credit in Me, sicut dicit Scriptura, flumina e ventre illius fluent aquae viventis" (7:37-38).

Apud eundem,

Petrus dixit ad Jesum, "Verba vitae aeternae habes" (6:68).

Quare Dominus dicit apud Marcum,

"Caelum et terra transibunt, Verba... mea non transibunt" (13:31).

Quod Verba Domini sint Vita, est quia Ipse est Vita et Veritas: ut docet apud Johannem,

"Ego sum Via, Veritas et Vita" (14:6);

Et apud eundem,

"In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum... In Illo Vita erat, et Vita erat Lux hominum" (1:1, 4); 2

Per "Verbum" ibi intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, in quo solo Vita est et Lux est. Ex eo est, quod Verbum quod a Domino, et quod est Dominus, dicatur

"Fons aquarum vivarum" (Jeremias 2:13; 17:13; 31:9):

"Fons salutis" (Esaias 12:3): 3

"Fons" (Sacharias 13:1):

Ac "Fluvius aquae vitae" (Apocalypsis 22:1):

Et dicitur quod

"Agnus, qui in medio throni, pascet illos, et deducet illos ad vivos fontes aquarum" (Apocalypsis 7:17).

Praeter aliis in locis, ubi Verbum etiam vocatur "sanctuarium" et "tabernaculum," in quo Dominus habitat cum homine.

V:

1. 14 pro "11"

2. 4 pro "2-3"

3. 12:3 pro "11:1, 3"

  
/ 118  
  
   Studere hoc loco
page loading graphic

Bibliorum

 

Johannes 7:37-38

Study

      

37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens : Si quis sitit, veniat ad me et bibat.

38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.

      

    Studere interiorem
page loading graphic