Gradus 116

Study

     

Paralipomenon 1 1

1 Adam, Seth, Enos,

2 Cainan, Malaleel, Jared,

3 Henoch, Mathusale, Lamech,

4 Noë, Sem, Cham, et Japtheth.

5 Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras.

6 Porro filii Gomer : Ascenez, et Riphath, et Thogorma.

7 Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim.

8 Filii Cham : Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan.

9 Filii autem Chus : Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma : Saba, et Dadan.

10 Chus autem genuit Nemrod : iste cœpit esse potens in terra.

11 Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim,

12 Phetrusim quoque, et Casluim : de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim.

13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum quoque,

14 et Jebusæum, et Amorrhæum, et Gergesæum,

15 Hevæumque et Aracæum, et Sinæum.

16 Aradium quoque, et Samaræum, et Hamathæum.

17 Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch.

18 Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber.

19 Porro Heber nati sunt duo filii : nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra ; et nomen fratris ejus Jectan.

20 Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare,

21 Adoram quoque, et Huzal, et Decla,

22 Hebal etiam, et Abimaël, et Saba, necnon

23 et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti filii Jectan.

24 Sem, Arphaxad, Sale,

25 Heber, Phaleg, Ragau,

26 Serug, Nachor, Thare,

27 Abram, iste est Abraham.

28 Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel.

29 Et hæ generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam,

30 et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema,

31 Jetur, Naphis, Cedma : hi sunt filii Ismahelis.

32 Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit : Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan : Saba, et Dadan. Filii autem Dadan : Assurim, et Latussim, et Laomim.

33 Filii autem Madian : Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi, filii Ceturæ.

34 Genuit autem Abraham Isaac : cujus fuerunt filii Esau, et Israël.

35 Filii Esau : Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core.

36 Filii Eliphaz : Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec.

37 Filii Rahuel : Nahath, Zara, Samma, Meza.

38 Filii Seir : Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.

39 Filii Lotan : Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.

40 Filii Sobal : Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon : Aja et Ana. Filii Ana : Dison.

41 Filii Dison : Hamram, et Heseban, et Jethran, et Charan.

42 Filii Eser : Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan : Hus et Aran.

43 Isti sunt reges, qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël : Bale filius Beor : et nomen civitatis ejus, Denaba.

44 Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra.

45 Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.

46 Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab : et nomen civitatis ejus Avith.

47 Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca.

48 Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ juxta amnem sita est.

49 Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor.

50 Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad : cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiæ Mezaab.

51 Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cœperunt : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,

52 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,

53 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,

54 dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom.

Paralipomenon 1 2

1 Filii autem Israël : Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,

2 Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser.

3 Filii Juda : Her, Onan, et Sela : hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum.

4 Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara : omnes ergo filii Juda, quinque.

5 Filii autem Phares : Hesron et Hamul.

6 Filii quoque Zaræ : Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.

7 Filii Charmi : Achar, qui turbavit Israël, et peccavit in furto anathematis.

8 Filii Ethan : Azarias.

9 Filii autem Hesron qui nati sunt ei : Jerameel, et Ram, et Calubi.

10 Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda.

11 Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.

12 Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.

13 Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa,

14 quartum Nathanaël, quintum Raddai,

15 sextum Asom, septimum David.

16 Quorum sorores fuerunt Sarvia, et Abigail. Filii Sarviæ : Abisai, Joab, et Asaël, tres.

17 Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites.

18 Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth : fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon.

19 Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quæ peperit ei Hur.

20 Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel.

21 Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta : quæ peperit ei Segub.

22 Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.

23 Cepitque Gessur, et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum : omnes isti, filii Machir patris Galaad.

24 Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quæ peperit ei Assur patrem Thecuæ.

25 Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.

26 Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam.

27 Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar.

28 Onam autem habuit filios Semei, et Jada. Filii autem Semei : Nadab, et Abisur.

29 Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban, et Molid.

30 Filii autem Nadab fuerunt Saled, et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.

31 Filius vero Apphaim, Jesi : qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.

32 Filii autem Jada fratris Semei : Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis.

33 Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel.

34 Sesan autem non habuit filios, sed filias : et servum ægyptium nomine Jeraa.

35 Deditque ei filiam suam uxorem : quæ peperit ei Ethei.

36 Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad.

37 Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed.

38 Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam,

39 Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa.

40 Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum,

41 Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.

42 Filii autem Caleb fratris Jerameel : Mesa primogenitus ejus, ipse est pater Ziph, et Filii Maresa patris Hebron.

43 Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma.

44 Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai.

45 Filius Sammai, Maon : et Maon pater Bethsur.

46 Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez.

47 Filii autem Jahaddai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.

48 Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana.

49 Genuit autem Saaph pater Madmena, Sue patrem Machbena, et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.

50 Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.

51 Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader.

52 Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum.

53 Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ, et Esthaolitæ.

54 Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium requietionis Sarai.

55 Cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.

Paralipomenon 1 3:1-9

1 David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron : primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,

2 tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,

3 quintum Saphathiam ex Abital, sextum Jethraham de Egla uxore sua.

4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et Sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem.

5 Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel,

6 Jebaar quoque et Elisama,

7 et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia,

8 necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem :

9 omnes hi, filii David absque filiis concubinarum : habueruntque sororem Thamar.