Gradus 149

Study

     

Hiob 24:13-25

13 Ipsi fuerunt rebelles lumini : nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.

14 Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem : per noctem vero erit quasi fur.

15 Oculus adulteri observat caliginem, dicens : Non me videbit Oculus : et operiet vultum suum.

16 Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.

17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis : et sic in tenebris quasi in luce ambulant.

18 Levis est super faciem aquæ : maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum.

19 Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius.

20 Obliviscatur ejus misericordia, dulcedo illius vermes : non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum.

21 Pavit enim sterilem quæ non parit, et viduæ bene non fecit.

22 Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet vitæ suæ.

23 Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam : oculi autem ejus sunt in viis illius.

24 Elevati sunt ad modicum, et non subsistent : et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.

25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea ?

Hiob 25

1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit :

2 Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.

3 Numquid est numerus militum ejus ? et super quem non surget lumen illius ?

4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo ? aut apparere mundus natus de muliere ?

5 Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus :

6 quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis !

Hiob 26

1 Respondens autem Job dixit :

2 Cujus adjutor es ? numquid imbecillis ? et sustentas brachium ejus qui non est fortis ?

3 Cui dedisti consilium ? forsitan illi qui non habet sapientiam, et prudentiam tuam ostendisti plurimam.

4 Quem docere voluisti ? nonne eum qui fecit spiramentum ?

5 Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis.

6 Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni.

7 Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum.

8 Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum.

9 Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam.

10 Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebræ.

11 Columnæ cæli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus.

12 In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum.

13 Spiritus ejus ornavit cælos, et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus.

14 Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus : et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ?

Hiob 27

1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :

2 Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.

3 Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,

4 non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.

5 Absit a me ut justos vos esse judicem : donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.

6 Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram : neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.

7 Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus, quasi iniquus.

8 Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus ?

9 Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia ?

10 aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore ?

11 Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat, nec abscondam.

12 Ecce vos omnes nostis, et quid sine causa vana loquimini ?

13 Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.

14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane :

15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt.

16 Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta :

17 præparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet.

18 Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.

19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet : aperiet oculos suos, et nihil inveniet.

20 Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas.

21 Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.

22 Et mittet super eum, et non parcet : de manu ejus fugiens fugiet.

23 Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus.

Hiob 28

1 Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur.

2 Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in æs vertitur.

3 Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat, lapidem quoque caliginis et umbram mortis.

4 Dividit torrens a populo peregrinante, eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios.

5 Terra, de qua oriebatur panis, in loco suo igni subversa est.

6 Locus sapphiri lapides ejus, et glebæ illius aurum.

7 Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis.

8 Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leæna.

9 Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes.

10 In petris rivos excidit, et omne pretiosum vidit oculus ejus.

11 Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit.

12 Sapientia vero ubi invenitur ? et quis est locus intelligentiæ ?

13 Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium.

14 Abyssus dicit : Non est in me, et mare loquitur : Non est mecum.

15 Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus.

16 Non conferetur tinctis Indiæ coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo, vel sapphiro.

17 Non adæquabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri.

18 Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus : trahitur autem sapientia de occultis.

19 Non adæquabitur ei topazius de Æthiopia, nec tincturæ mundissimæ componetur.

20 Unde ergo sapientia venit ? et quis est locus intelligentiæ ?

21 Abscondita est ab oculis omnium viventium : volucres quoque cæli latet.

22 Perditio et mors dixerunt : Auribus nostris audivimus famam ejus.

23 Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius.

24 Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quæ sub cælo sunt respicit.

25 Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura.

26 Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus :

27 tunc vidit illam et enarravit, et præparavit, et investigavit.

28 Et dixit homini : Ecce timor Domini, ipsa est sapientia, et recedere a malo, intelligentia.

Hiob 29:1-13

1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :

2 Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me ?

3 quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris :

4 sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo :

5 quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei :

6 quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei :

7 quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi.

8 Videbant me juvenes, et abscondebantur : et senes assurgentes stabant.

9 Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.

10 Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat.

11 Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium, reddebat mihi :

12 eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor.

13 Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum.