Gradus 150

Study

     

Hiob 29:14-25

14 Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.

15 Oculus fui cæco, et pes claudo.

16 Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.

17 Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam.

18 Dicebamque : In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.

19 Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea.

20 Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.

21 Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum.

22 Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.

23 Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.

24 Siquando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in terram.

25 Si voluissem ire ad eos, sedebam primus : cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.

Hiob 30

1 Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei :

2 quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni :

3 egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria.

4 Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum :

5 qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant :

6 in desertis habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel super glaream :

7 qui inter hujuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias computabant :

8 filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes.

9 Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium.

10 Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.

11 Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum.

12 Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt : pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.

13 Dissipaverunt itinera mea : insidiati sunt mihi, et prævaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium.

14 Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.

15 Redactus sum in nihilum ; abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea.

16 Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis.

17 Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt.

18 In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capito tunicæ succinxerunt me.

19 Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri.

20 Clamo ad te, et non exaudis me : sto, et non respicis me.

21 Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.

22 Elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide.

23 Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.

24 Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam : et si corruerint, ipse salvabis.

25 Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.

26 Expectabam bona, et venerunt mihi mala : præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.

27 Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie : prævenerunt me dies afflictionis.

28 Mœrens incedebam, sine furore, consurgens, in turba clamabam.

29 Frater fui draconum, et socius struthionum.

30 Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate.

31 Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.

Hiob 31

1 Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine.

2 Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hæreditatem Omnipotens de excelsis ?

3 Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam ?

4 Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat ?

5 Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus,

6 appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam.

7 Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula,

8 seram, et alium comedat, et progenies mea eradicetur.

9 Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum,

10 scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii.

11 Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima.

12 Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.

13 Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me :

14 quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus ? et cum quæsierit, quid respondebo illi ?

15 Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est ? et formavit me in vulva unus ?

16 Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci :

17 si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea

18 (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum) :

19 si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem :

20 si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est :

21 si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem,

22 humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur.

23 Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui.

24 Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi : Fiducia mea :

25 si lætatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea :

26 si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare,

27 et lætatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo :

28 quæ est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.

29 Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum :

30 non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus.

31 Si non dixerunt viri tabernaculi mei : Quis det de carnibus ejus, ut saturemur ?

32 Foris non mansit peregrinus : ostium meum viatori patuit.

33 Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam :

34 si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me : et non magis tacui, nec egressus sum ostium.

35 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat,

36 ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi ?

37 Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum.

38 Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent :

39 si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi :

40 pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Finita sunt verba Job.

Hiob 32:1-10

1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.

2 Et iratus indignatusque est Eliu, filius Barachel, Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.

3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.

4 Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.

5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.

6 Respondensque Eliu, filius Barachel, Buzites, dixit : Junior sum tempore, vos autem antiquiores : idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam.

7 Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.

8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.

9 Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium.

10 Ideo dicam : Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.