Gradus 152

Study

     

Hiob 36

1 Addens quoque Eliu, hæc locutus est :

2 Sustine me paululum, et indicabo tibi : adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.

3 Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum.

4 Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.

5 Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens :

6 sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit.

7 Non auferet a justo oculos suos, et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.

8 Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis,

9 indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt.

10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat : et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.

11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria :

12 si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.

13 Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.

14 Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.

15 Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus.

16 Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se : requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.

17 Causa tua quasi impii judicata est : causam judiciumque recipies.

18 Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas : nec multitudo donorum inclinet te.

19 Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.

20 Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis.

21 Cave ne declines ad iniquitatem : hanc enim cœpisti sequi post miseriam.

22 Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.

23 Quis poterit scrutari vias ejus ? aut quis potest ei dicere : Operatus es iniquitatem ?

24 Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri.

25 Omnes homines vident eum : unusquisque intuetur procul.

26 Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram : numerus annorum ejus inæstimabilis.

27 Qui aufert stillas pluviæ, et effundit imbres ad instar gurgitum,

28 qui de nubibus fluunt, quæ prætexunt cuncta desuper.

29 Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,

30 et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.

31 Per hæc enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus.

32 In manibus abscondit lucem, et præcepit ei ut rursus adveniat.

33 Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.

Hiob 37

1 Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo.

2 Audite auditionem in terrore vocis ejus, et sonum de ore illius procedentem.

3 Subter omnes cælos ipse considerat, et lumen illius super terminos terræ.

4 Post eum rugiet sonitus, tonabit voce magnitudinis suæ : et non investigabitur, cum audita fuerit vox ejus.

5 Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia,

6 qui præcipit nivi ut descendat in terram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suæ :

7 qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua.

8 Ingredietur bestia latibulum, et in antro suo morabitur.

9 Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus.

10 Flante Deo, concrescit gelu, et rursum latissimæ funduntur aquæ.

11 Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum.

12 Quæ lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod præceperit illis super faciem orbis terrarum :

13 sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiæ suæ eas jusserit inveniri.

14 Ausculta hæc, Job : sta, et considera mirabilia Dei.

15 Numquid scis quando præceperit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus ?

16 Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias ?

17 Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra austro ?

18 Tu forsitan cum eo fabricatus es cælos, qui solidissimi quasi ære fusi sunt.

19 Ostende nobis quid dicamus illi : nos quippe involvimur tenebris.

20 Quis narrabit ei quæ loquor ? etiam si locutus fuerit homo, devorabitur.

21 At nunc non vident lucem : subito aër cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas.

22 Ab aquilone aurum venit, et ad Deum formidolosa laudatio.

23 Digne eum invenire non possumus : magnus fortitudine, et judicio, et justitia : et enarrari non potest.

24 Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.

Hiob 38

1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :

2 Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis ?

3 Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et responde mihi.

4 Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ ? indica mihi, si habes intelligentiam.

5 Quis posuit mensuras ejus, si nosti ? vel quis tetendit super eam lineam ?

6 super quo bases illius solidatæ sunt ? aut quis demisit lapidem angularem ejus,

7 cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei ?

8 Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens ;

9 cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem ?

10 Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia,

11 et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.

12 Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum ?

13 et tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea ?

14 Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum.

15 Auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.

16 Numquid ingressus es profunda maris ? et in novissimis abyssi deambulasti ?

17 Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti ?

18 Numquid considerasti latitudinem terræ ? indica mihi, si nosti, omnia :

19 in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit :

20 ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus.

21 Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras ?

22 Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,

23 quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli ?

24 Per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram ?

25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui,

26 ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,

27 ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes ?

28 Quis est pluviæ pater ? vel quis genuit stillas roris ?

29 De cujus utero egressa est glacies ? et gelu de cælo quis genuit ?

30 In similitudinem lapidis aquæ durantur, et superficies abyssi constringitur.

31 Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?

32 Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terræ consurgere facis ?

33 Numquid nosti ordinem cæli, et pones rationem ejus in terra ?

34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te ?

35 Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi : Adsumus ?

36 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ? vel quis dedit gallo intelligentiam ?

37 Quis enarrabit cælorum rationem, et concentum cæli quis dormire faciet ?

38 Quando fundebatur pulvis in terra, et glebæ compingebantur ?

39 Numquid capies leænæ prædam, et animam catulorum ejus implebis,

40 quando cubant in antris, et in specubus insidiantur ?

41 Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos ?

Hiob 39:1-12

1 Numquid nosti tempus partus ibicum in petris ? vel parturientes cervas observasti ?

2 Dinumerasti menses conceptus earum, et scisti tempus partus earum ?

3 Incurvantur ad fœtum, et pariunt, et rugitus emittunt.

4 Separantur filii earum, et pergunt ad pastum : egrediuntur, et non revertuntur ad eas.

5 Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit ?

6 cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis.

7 Contemnit multitudinem civitatis : clamorem exactoris non audit.

8 Circumspicit montes pascuæ suæ, et virentia quæque perquirit.

9 Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad præsepe tuum ?

10 Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te ?

11 Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus, et derelinques ei labores tuos ?

12 Numquid credes illi quod sementem reddat tibi, et aream tuam congreget ?