Gradus 193

Study

     

Psalmi 113

1 Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,

2 facta est Judæa sanctificatio ejus, Israël potestas ejus.

3 Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum.

4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.

5 Quid est tibi, mare, quod fugisti ? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?

6 montes, exsultastis sicut arietes ? et colles sicut agni ovium ?

7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob ;

8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.

9 Non nobis, Domine, non nobis ; sed nomini tuo da gloriam,

10 super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?

11 Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit fecit.

12 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

13 Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.

14 Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt.

15 Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo.

16 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.

17 Domus Israël speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.

18 Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.

19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.

20 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël ; benedixit domui Aaron.

21 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.

22 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.

23 Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.

24 Cælum cæli Domino ; terram autem dedit filiis hominum.

25 Non mortui laudabunt te, Domine ; neque omnes qui descendunt in infernum.

26 Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.

Psalmi 114

1 Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ.

2 Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.

3 Circumdederunt me dolores mortis ; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni,

4 et nomen Domini invocavi : o Domine, libera animam meam.

5 Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.

6 Custodiens parvulos Dominus ; humiliatus sum, et liberavit me.

7 Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi ;

8 quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.

9 Placebo Domino in regione vivorum.

Psalmi 115

1 Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis.

2 Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax.

3 Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ?

4 Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.

5 Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.

6 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.

7 O Domine, quia ego servus tuus ; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea :

8 tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.

9 Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus ;

10 in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.

Psalmi 116

1 Alleluja. Laudate Dominum, omnes gentes, laudate eum, omnes populi.

2 Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in æternum.

Psalmi 117:1-9

1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.

2 Dicat nunc Israël : Quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.

3 Dicat nunc domus Aaron : Quoniam in sæculum misericordia ejus.

4 Dicant nunc qui timent Dominum : Quoniam in sæculum misericordia ejus.

5 De tribulatione invocavi Dominum ; et exaudivit me in latitudine Dominus.

6 Dominus mihi adjutor ; non timebo quid faciat mihi homo.

7 Dominus mihi adjutor ; et ego despiciam inimicos meos.

8 Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine.

9 Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.