Gradus 210

Study

     

Proverbia 17

1 Melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum jurgio.

2 Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet.

3 Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.

4 Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus.

5 Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus.

6 Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.

7 Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.

8 Gemma gratissima exspectatio præstolantis ; quocumque se vertit, prudenter intelligit.

9 Qui celat delictum quærit amicitias ; qui altero sermone repetit, separat fœderatos.

10 Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum.

11 Semper jurgia quærit malus ; angelus autem crudelis mittetur contra eum.

12 Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.

13 Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.

14 Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.

15 Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.

16 Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit ? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.

17 Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.

18 Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.

19 Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quærit ruinam.

20 Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.

21 Natus est stultus in ignominiam suam ; sed nec pater in fatuo lætabitur.

22 Animus gaudens ætatem floridam facit ; spiritus tristis exsiccat ossa.

23 Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii.

24 In facie prudentis lucet sapientia ; oculi stultorum in finibus terræ.

25 Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum.

26 Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat.

27 Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus.

28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.

Proverbia 18

1 Occasiones quærit qui vult recedere ab amico, omni tempore erit exprobrabilis.

2 Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus.

3 Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit ; sed sequitur eum ignominia et opprobrium.

4 Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ.

5 Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.

6 Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.

7 Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus.

8 Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor ; animæ autem effeminatorum esurient.

9 Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis.

10 Turris fortissima nomen Domini ; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.

11 Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.

12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.

13 Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum.

14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere ?

15 Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.

16 Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit.

17 Justus prior est accusator sui : venit amicus ejus, et investigabit eum.

18 Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat.

19 Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium.

20 De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.

21 Mors et vita in manu linguæ ; qui diligunt eam comedent fructus ejus.

22 Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.

23 Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide.

24 Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.

Proverbia 19

1 Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens.

2 Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet.

3 Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo.

4 Divitiæ addunt amicos plurimos ; a paupere autem et hi quos habuit separantur.

5 Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.

6 Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.

7 Fratres hominis pauperis oderunt eum ; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit ;

8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona.

9 Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit.

10 Non decent stultum deliciæ, nec servum dominari principibus.

11 Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi.

12 Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.

13 Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.

14 Domus et divitiæ dantur a parentibus ; a Domino autem proprie uxor prudens.

15 Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.

16 Qui custodit mandatum custodit animam suam ; qui autem negligit viam suam mortificabitur.

17 Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.

18 Erudi filium tuum ; ne desperes : ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.

19 Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet.

20 Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.

21 Multæ cogitationes in corde viri ; voluntas autem Domini permanebit.

22 Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax.

23 Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.

24 Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.

25 Pestilente flagellato stultus sapientior erit ; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.

26 Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix.

27 Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ.

28 Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem.

29 Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.

Proverbia 20

1 Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his delectatur non erit sapiens.

2 Sicut rugitus leonis, ita et terror regis : qui provocat eum peccat in animam suam.

3 Honor est homini qui separat se a contentionibus ; omnes autem stulti miscentur contumeliis.

4 Propter frigus piger arare noluit ; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.

5 Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ; sed homo sapiens exhauriet illud.

6 Multi homines misericordes vocantur ; virum autem fidelem quis inveniet ?

7 Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.

8 Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.

9 Quis potest dicere : Mundum est cor meum ; purus sum a peccato ?

10 Pondus et pondus, mensura et mensura : utrumque abominabile est apud Deum.

11 Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.

12 Aurem audientem, et oculum videntem : Dominus fecit utrumque.

13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat ; aperi oculos tuos, et saturare panibus.

14 Malum est, malum est, dicit omnis emptor ; et cum recesserit, tunc gloriabitur.

15 Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.

16 Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.

17 Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.

18 Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.

19 Ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.

20 Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris,

21 hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.

22 Ne dicas : Reddam malum : exspecta Dominum, et liberabit te.

23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ; statera dolosa non est bona.

24 A Domino diriguntur gressus viri ; quis autem hominum intelligere potest viam suam ?

25 Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.

26 Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.

27 Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris.

28 Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus.

29 Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.

30 Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris.