Gradus 215

Study

     

Ecclesiastes 3:9-22

9 Quid habet amplius homo de labore suo ?

10 Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea.

11 Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.

12 Et cognovi quod non esset melius nisi lætari, et facere bene in vita sua ;

13 omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.

14 Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum ; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur.

15 Quod factum est, ipsum permanet ; quæ futura sunt jam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit.

16 Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiæ iniquitatem :

17 et dixi in corde meo : Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.

18 Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis.

19 Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius : cuncta subjacent vanitati,

20 et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur.

21 Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum ?

22 Et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat ?

Ecclesiastes 4

1 Verti me ad alia, et vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos,

2 et laudavi magis mortuos quam viventes ;

3 et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt.

4 Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi ; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.

5 Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens :

6 Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi.

7 Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole.

8 Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis ; nec recogitat, dicens : Cui laboro, et fraudo animam meam bonis ? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.

9 Melius est ergo duos esse simul quam unum ; habent enim emolumentum societatis suæ.

10 Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.

11 Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ; unus quomodo calefiet ?

12 Et si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistunt ei ; funiculus triplex difficile rumpitur.

13 Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidere in posterum.

14 Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum ; et alius, natus in regno, inopia consumatur.

15 Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo.

16 Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo ; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.

17 Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali.

Ecclesiastes 5

1 Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram ; idcirco sint pauci sermones tui.

2 Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.

3 Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere : displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde :

4 multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.

5 Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo : Non est providentia : ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum.

6 Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri ; tu vero Deum time.

7 Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio : quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii ;

8 et insuper universæ terræ rex imperat servienti.

9 Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis ; et hoc ergo vanitas.

10 Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis ?

11 Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat ; saturitas autem divitis non sinit eum dormire.

12 Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole : divitiæ conservatæ in malum domini sui.

13 Pereunt enim in afflictione pessima : generavit filium qui in summa egestate erit.

14 Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.

15 Miserabilis prorsus infirmitas : quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum ?

16 cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.

17 Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus ; et hæc est pars illius.

18 Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo : hoc est donum Dei.

19 Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.

Ecclesiastes 6

1 Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines :

2 vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat ; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud : hoc vanitas et miseria magna est.

3 Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat : de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.

4 Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus.

5 Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali.

6 Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia ?

7 Omnis labor hominis in ore ejus ; sed anima ejus non implebitur.

8 Quid habet amplius sapiens a stulto ? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita ?

9 Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus.

10 Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus ; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.

11 Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.

Ecclesiastes 7

1 Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit ? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit ?

2 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis.

3 Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii ; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.

4 Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.

5 Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia.

6 Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi ;

7 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas.

8 Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius.

9 Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante.

10 Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.

11 Ne dicas : Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt ? stulta enim est hujuscemodi interrogatio.

12 Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.

13 Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia ; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.

14 Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.

15 In die bona fruere bonis, et malam diem præcave ; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.

16 Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ : justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.

17 Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.

18 Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.

19 Bonum est te sustentare justum : sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ; quia qui timet Deum nihil negligit.

20 Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis ;

21 non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet.

22 Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi ;

23 scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis.

24 Cuncta tentavi in sapientia. Dixi : Sapiens efficiar : et ipsa longius recessit a me,

25 multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam ?

26 Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium :

27 et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus ; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam ; qui autem peccator est capietur ab illa.

28 Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum ut invenirem rationem,

29 quam adhuc quærit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi ; mulierem ex omnibus non inveni.

30 Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus. Quis talis ut sapiens est ? et quis cognovit solutionem verbi ?

Ecclesiastes 8

1 Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit.

2 Ego os regis observo, et præcepta juramenti Dei.

3 Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo : quia omne quod voluerit faciet.

4 Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest : Quare ita facis ?

5 Qui custodit præceptum non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.

6 Omni negotio tempus est, et opportunitas : et multa hominis afflictio,

7 quia ignorat præterita, et futura nullo scire potest nuntio.

8 Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis : nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium.

9 Omnia hæc consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum.

10 Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Sed et hoc vanitas est.

11 Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.

12 Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur ; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.

13 Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini.

14 Est et alia vanitas quæ fit super terram : sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum : et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico.

15 Laudavi igitur lætitiam ; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole.

16 Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem quæ versatur in terra. Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis.

17 Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole ; et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniat : etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.