11
Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodo dicetis Pharaoni : Filius sapientium ego, Filius regum antiquorum ?
12
Ubi nunc sunt sapientes tui ? annuntient tibi, et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Ægyptum.
13
Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos ; deceperunt Ægyptum, angulum populorum ejus.
14
Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis ; et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens.
15
Et non erit Ægypto opus quod faciat caput et caudam, incurvantem et refrenantem.
16
In die illa erit Ægyptus quasi mulieres ; et stupebunt, et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam.
17
Et erit terra Juda Ægypto in pavorem ; omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam.
18
In die illa erunt quinque civitates in terra Ægypti loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum exercituum : Civitas solis vocabitur una.
19
In die illa erit altare Domini in medio terræ Ægypti, et titulus Domini juxta terminum ejus.
20
Erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Ægypti ; clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos.
21
Et cognoscetur Dominus ab Ægypto, et cognoscent Ægyptii Dominum in die illa ; et colent eum in hostiis et in muneribus ; et vota vovebunt Domino, et solvent.
22
Et percutiet Dominus Ægyptum plaga, et sanabit eam ; et revertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos.
23
In die illa erit via de Ægypto in Assyrios ; et intrabit Assyrius Ægyptum, et Ægyptius in Assyrios, et servient Ægyptii Assur.
24
In die illa erit Israël tertius Ægyptio et Assyrio ; benedictio in medio terræ
25
cui benedixit Dominus exercituum, dicens : Benedictus populus meus Ægypti, et opus manuum mearum Assyrio ; hæreditas autem mea Israël.