Gradus 225

Study

     

Esaias 33

1 Væ qui prædaris ! nonne et ipse prædaberis ? et qui spernis, nonne et ipse sperneris ? Cum consummaveris deprædationem, deprædaberis ; cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.

2 Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus ; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis.

3 A voce angeli fugerunt populi, et ab exaltatione tua dispersæ sunt gentes.

4 Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossæ plenæ fuerint de eo.

5 Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso ; implevit Sion judicio et justitia.

6 Et erit fides in temporibus tuis : divitiæ salutis sapientia et scientia ; timor Domini ipse est thesaurus ejus.

7 Ecce videntes clamabunt foris ; angeli pacis amare flebunt.

8 Dissipatæ sunt viæ, cessavit transiens per semitam : irritum factum est pactum, projecit civitates, non reputavit homines.

9 Luxit et elanguit terra ; confusus est Libanus, et obsorduit : et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan, et Carmelus.

10 Nunc consurgam, dicit Dominus ; nunc exaltabor, nunc sublevabor.

11 Concipietis ardorem, parietis stipulam ; spiritus vester ut ignis vorabit vos.

12 Et erunt populi quasi de incendio cinis ; spinæ congregatæ igni comburentur.

13 Audite, qui longe estis, quæ fecerim ; et cognoscite, vicini, fortitudinem meam.

14 Conterriti sunt in Sion peccatores ; possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante ? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis ?

15 Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum.

16 Iste in excelsis habitabit ; munimenta saxorum sublimitas ejus : panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt.

17 Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent terram de longe.

18 Cor tuum meditabitur timorem : ubi est litteratus ? ubi legis verba ponderans ? ubi doctor parvulorum ?

19 Populum impudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguæ ejus, in quo nulla est sapientia.

20 Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ : oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit ; nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur :

21 quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster : locus fluviorum rivi latissimi et patentes : non transibit per eum navis remigum, neque trieris magna transgredietur eum.

22 Dominus enim judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos.

23 Laxati sunt funiculi tui, et non prævalebunt ; sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas. Tunc dividentur spolia prædarum multarum ; claudi diripient rapinam.

24 Nec dicet vicinus : Elangui ; populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.

Esaias 34

1 Accedite, gentes, et audite ; et populi, attendite : audiat terra, et plenitudo ejus ; orbis, et omne germen ejus.

2 Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum : interfecit eos, et dedit eos in occisionem.

3 Interfecti eorum projicientur, et de cadaveribus eorum ascendet fœtor ; tabescent montes a sanguine eorum.

4 Et tabescet omnis militia cælorum, et complicabuntur sicut liber cæli : et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu.

5 Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus ; ecce super Idumæam descendet, et super populum interfectionis meæ, ad judicium.

6 Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum : victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom.

7 Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus ; inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium.

8 Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion.

9 Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur ; et erit terra ejus in picem ardentem.

10 Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus, a generatione in generationem desolabitur, in sæcula sæculorum non erit transiens per eam.

11 Et possidebunt illam onocrotalus et ericius ; ibis et corvus habitabunt in ea : et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem.

12 Nobiles ejus non erunt ibi ; regem potius invocabunt, et omnes principes ejus erunt in nihilum.

13 Et orientur in domibus ejus spinæ et urticæ, et paliurus in munitionibus ejus ; et erit cubile draconum, et pascua struthionum.

14 Et occurrent dæmonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum ; ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem.

15 Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra ejus ; illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum.

16 Requirite diligenter in libro Domini, et legite : Unum ex eis non defuit, alter alterum non quæsivit ; quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea.

17 Et ipse misit eis sortem, et manus ejus divisit eam illis in mensuram : usque in æternum possidebunt eam ; in generationem et generationem habitabunt in ea.

Esaias 35

1 Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium.

2 Germinans germinabit, et exsultabit lætabunda et laudans : gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron ; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri.

3 Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.

4 Dicite pusillanimis : Confortamini, et nolite timere : ecce Deus vester ultionem adducet retributionis ; Deus ipse veniet, et salvabit vos.

5 Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt ;

6 tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum : quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine ;

7 et quæ erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci.

8 Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur : non transibit per eam pollutus, et hæc erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam.

9 Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi ; et ambulabunt qui liberati fuerint.

10 Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum : gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.

Esaias 36

1 Et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiæ, ascendit Sennacherib, rex Assyriorum, super omnes civitates Juda munitas, et cepit eas.

2 Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Jerusalem, ad regem Ezechiam in manu gravi : et stetit in aquæductu piscinæ superioris in via Agri fullonis.

3 Et egressus est ad eum Eliacim, filius Helciæ, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph, a commentariis.

4 Et dixit ad eos Rabsaces : Dicite Ezechiæ : Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum : Quæ est ista fiducia qua confidis ?

5 aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis ? super quem habes fiduciam, quia recessisti a me ?

6 Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Ægyptum ; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam : sic Pharao, rex Ægypti, omnibus qui confidunt in eo.

7 Quod si responderis mihi : In Domino Deo nostro confidimus ; nonne ipse est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et dixit Judæ et Jerusalem : Coram altari isto adorabitis ?

8 Et nunc trade te domino meo, regi Assyriorum, et dabo tibi duo millia equorum, nec poteris ex te præbere ascensores eorum :

9 et quomodo sustinebis faciem judicis unius loci ex servis domini mei minoribus ? Quod si confidis in Ægypto, in quadrigis et in equitibus,

10 et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam ? Dominus dixit ad me : Ascende super terram istam, et disperde eam.

11 Et dixit Eliacim, et Sobna, et Joahe, ad Rabsacen : Loquere ad servos tuos syra lingua ; intelligimus enim ; ne loquaris ad nos judaice in auribus populi qui est super murum.

12 Et dixit ad eos Rabsaces : Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista ? et non potius ad viros qui sedent in muro, ut comedant stercora sua, et bibant urinam pedum suorum vobiscum ?

13 Et stetit Rabsaces, et clamavit voce magna judaice, et dixit : Audite verba regis magni, regis Assyriorum !

14 Hæc dicit rex : Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere vos.

15 Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino, dicens : Eruens liberabit nos Dominus : non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum.

16 Nolite audire Ezechiam ; hæc enim dicit rex Assyriorum : Facite mecum benedictionem, et egredimini ad me, et comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam cisternæ suæ,

17 donec veniam, et tollam vos ad terram quæ est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panum et vinearum.

18 Nec conturbet vos Ezechias, dicens : Dominus liberabit nos. Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum ?

19 Ubi est deus Emath et Arphad ? ubi est deus Sepharvaim ? numquid liberaverunt Samariam de manu mea ?

20 Quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Jerusalem de manu mea ?

21 Et siluerunt, et non responderunt ei verbum. Mandaverat enim rex, dicens : Ne respondeatis ei.

22 Et ingressus est Eliacim, filius Helciæ, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph, a commentariis, ad Ezechiam, scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.

Esaias 37:1-29

1 Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini.

2 Et misit Eliacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam, filium Amos, prophetam,

3 et dixerunt ad eum : Hæc dicit Ezechias : Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiæ, Dies hæc ; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.

4 Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum Dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et exprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus : leva ergo orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt.

5 Et venerunt servi regis Ezechiæ ad Isaiam.

6 Et dixit ad eos Isaias : Hæc dicetis domino vestro : Hæc dicit Dominus : Ne timeas a facie verborum quæ audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.

7 Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua.

8 Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum præliantem adversus Lobnam : audierat enim quia profectus esset de Lachis.

9 Et audivit de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes : Egressus est ut pugnet contra te. Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam, dicens :

10 Hæc dicetis Ezechiæ regi Judæ, loquentes : Non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis, dicens : Non dabitur Jerusalem in manu regis Assyriorum.

11 Ecce tu audisti omnia quæ fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt : et tu poteris liberari ?

12 Numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei, Gozam, et Haram, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thalassar ?

13 Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sepharvaim, Ana, et Ava ?

14 Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino :

15 et oravit Ezechias ad Dominum, dicens :

16 Domine exercituum, Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terræ : tu fecisti cælum et terram.

17 Inclina, Domine, aurem tuam, et audi ; aperi, Domine, oculos tuos, et vide : et audi omnia verba Sennacherib, quæ misit ad blasphemandum Deum viventem.

18 Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum,

19 et dederunt deos earum igni : non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos.

20 Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus.

21 Et misit Isaias, filius Amos, ad Ezechiam, dicens : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Pro quibus rogasti me de Sennacherib, rege Assyriorum,

22 hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum : Despexit te et subsannavit te, virgo filia Sion ; post te caput movit, filia Jerusalem.

23 Cui exprobrasti ? et quem blasphemasti ? et super quem exaltasti vocem, et levasti altitudinem oculorum tuorum ? ad Sanctum Israël.

24 In manu servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti : In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium juga Libani ; et succidam excelsa cedrorum ejus, et electas abietes illius, et introibo altitudinem summitatis ejus, saltum Carmeli ejus.

25 Ego fodi, et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum.

26 Numquid non audisti quæ olim fecerim ei ? Ex diebus antiquis ego plasmavi illud ; et nunc adduxi, et factum est in eradicationem collium compugnantium, et civitatum munitarum.

27 Habitatores earum breviata manu contremuerunt, et confusi sunt. Facti sunt sicut fœnum agri, et gramen pascuæ, et herba tectorum, quæ exaruit antequam maturesceret.

28 Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me.

29 Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. Ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam per quem venisti.