Gradus 234

Study

     

Jeremias 5:20-31

20 Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum facite in Juda, dicentes :

21 Audi, popule stulte, qui non habes cor : qui habentes oculos, non videtis; et aures, et non auditis.

22 Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis : qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit : et commovebuntur, et non poterunt : et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud ?

23 Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans : recesserunt, et abierunt.

24 Et non dixerunt in corde suo : Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuæ messis custodientem nobis.

25 Iniquitates vestræ declinaverunt hæc, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis,

26 quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros.

27 Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo : ideo magnificati sunt et ditati.

28 Incrassati sunt et impinguati, et præterierunt sermones meos pessime. Causam viduæ non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt.

29 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea ?

30 Stupor et mirabilia facta sunt in terra :

31 prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manubus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus ?

Jeremias 6

1 Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem : et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna.

2 Speciosæ et delicatæ assimilavi filiam Sion.

3 Ad eam venient pastores et greges eorum, fixerunt in ea tentoria in circuitu, pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt.

4 Sanctificate super eam bellum : consurgite, et ascendamus in meridie : væ nobis, quia declinavit dies, quia longiores factæ sunt umbræ vesperi !

5 Surgite, et ascendamus in nocte, et dissipemus domus ejus.

6 Quia hæc dicit Dominus exercituum : Cædite lignum ejus, et fundite circa Jerusalem aggerem. Hæc est civitas visitationis, omnis calumnia in medio ejus.

7 Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidum fecit malitiam suam. Iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga.

8 Erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te ; ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem.

9 Hæc dicit Dominus exercituum : Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israël. Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum.

10 Cui loquar, et quem contestabor ut audiat ? Ecce incircumcisæ aures eorum, et audire non possunt : ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud.

11 Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens. Effunde super parvulum foris, et super consilium juvenum simul : vir enim cum muliere capietur, senex cum pleno dierum.

12 Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus :

13 a minore quippe usque ad majorem, omnes avaritiæ student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum.

14 Et curabunt contritionem filiæ populi mei cum ignominia, dicentes : Pax, pax ! et non erat pax.

15 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt : quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes : in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.

16 Hæc dicit Dominus : State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona, et ambulate in ea : et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt : Non ambulabimus.

17 Et constitui super vos speculatores : audite vocem tubæ. Et dixerunt : Non audiemus.

18 Ideo audite, gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego faciam eis.

19 Audi, terra : ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum ejus, quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt.

20 Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua ? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimæ vestræ non placuerunt mihi.

21 Propterea hæc dicit Dominus : Ecce ego dabo in populum istum ruinas : et ruent in eis patres et filii simul, vicinus et proximus peribunt.

22 Hæc dicit Dominus : Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terræ.

23 Sagittam et scutum arripiet : crudelis est et non miserebitur : vox ejus quasi mare sonabit : et super equos ascendent, præparati quasi vir ad prælium adversum te, filia Sion.

24 Audivimus famam ejus, dissolutæ sunt manus nostræ : tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem.

25 Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu.

26 Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere : luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos.

27 Probatorem dedi te in populo meo robustum : et scies, et probabis viam eorum.

28 Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, æs et ferrum : universi corrupta sunt.

29 Defecit sufflatorium, in igne consumptum est plumbum : frustra conflavit conflator, malitiæ enim eorum non sunt consumptæ.

30 Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos.

Jeremias 7

1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :

2 Sta in porta domus Domini, et prædica ibi verbum istud, et dic : Audite verbum Domini, omnis Juda, qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum.

3 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Bonas facite vias vestras, et studia vestra, et habitabo vobiscum in loco isto.

4 Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes : Templum Domini, templum Domini, templum Domini est !

5 Quoniam si bene direxeritis vias vestras, et studia vestra : si feceritis judicium inter virum et proximum ejus :

6 advenæ, et pupillo, et viduæ non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis :

7 habitabo vobiscum in loco isto, in terra quam dedi patribus vestris a sæculo et usque in sæculum.

8 Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis :

9 furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos quos ignoratis :

10 et venistis, et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum, et dixistis : Liberati sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes istas.

11 Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ? Ego, ego sum : ego vidi, dicit Dominus.

12 Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio, et videte quæ fecerim ei propter malitiam populi mei Israël.

13 Et nunc, quia fecistis omnia opera hæc, dicit Dominus, et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis : et vocavi vos, et non respondistis :

14 faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo :

15 et projiciam vos a facie mea sicut projeci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim.

16 Tu ergo, noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem. et non obsistas mihi, quia non exaudiam te.

17 Nonne vides quid isti faciunt in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem ?

18 Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginæ cæli, et libent diis alienis, et me ad iracundiam provocent.

19 Numquid me ad iracundiam provocant ? dicit Dominus ; nonne semetipsos in confusionem vultus sui ?

20 Ideo hæc dicit Dominus Deus : Ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum, super viros, et super jumenta, et super lignum regionis, et super fruges terræ : et succendetur, et non extinguetur.

21 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Holocautomata vestra addite victimis vestris, et comedite carnes :

22 quia non sum locutus cum patribus vestris, et non præcepi eis, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de verbo holocautomatum et victimarum :

23 sed hoc verbum præcepi eis, dicens : Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus : et ambulate in omni via quam mandavi vobis, ut bene sit vobis.

24 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam : sed abierunt in voluntatibus et in pravitate cordis sui mali : factique sunt retrorsum, et non in ante,

25 a die qua egressi sunt patres eorum de terra Ægypti usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem consurgens diluculo, et mittens :

26 et non audierunt me, nec inclinaverunt aurem suam : sed induraverunt cervicem suam, et pejus operati sunt quam patres eorum.

27 Et loqueris ad eos omnia verba hæc, et non audient te : et vocabis eos, et non respondebunt tibi.

28 Et dices ad eos : Hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam ; periit fides, et ablata est de ore eorum.

29 Tonde capillum tuum, et projice, et sume in directum planctum, quia projecit Dominus et reliquit generationem furoris sui :

30 quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis, dicit Dominus. Posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam :

31 et ædificaverunt excelsa Topheth, quæ est in valle filii Ennom, ut incenderent filios suos et filias suas igni, quæ non præcepi, nec cogitavi in corde meo.

32 Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis interfectionis : et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus.

33 Et erit morticinum populi hujus in cibos volucribus cæli, et bestiis terræ, et non erit qui abigat.

34 Et quiescere faciam de urbibus Juda, et de plateis Jerusalem, vocem gaudii et vocem lætitiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ : in desolationem enim erit terra.

Jeremias 8

1 In illo tempore, ait Dominus, ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem, de sepulchris suis :

2 et expandent ea ad solem, et lunam, et omnem militiam cæli, quæ dilexerunt, et quibus servierunt, et post quæ ambulaverunt, et quæ quæsierunt, et adoraverunt. Non colligentur, et non sepelientur : in sterquilinium super faciem terræ erunt.

3 Et eligent magis mortem quam vitam, omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima, in universis locis quæ derelicta sunt, ad quæ ejeci eos, dicit Dominus exercituum.

4 Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus : Numquid qui cadit non resurget ? et qui aversus est non revertetur ?

5 Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa ? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti.

6 Attendi, et auscultavi : nemo quod bonum est loquitur ; nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo, dicens : Quid feci ? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad prælium.

7 Milvus in cælo cognovit tempus suum : turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui : populus autem meus non cognovit judicium Domini.

8 Quomodo dicitis : Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est ? Vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum !

9 Confusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt : verbum enim Domini projecerunt, et sapientia nulla est in eis.

10 Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum hæredibus, quia a minimo usque ad maximum, omnes avaritiam sequuntur : a propheta usque ad sacerdotem, cuncti faciunt mendacium.

11 Et sanabunt contritionem filiæ populi mei ad ignominiam, dicentes : Pax, pax ! cum non esset pax.

12 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt : quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Idcirco cadent inter corruentes : in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.

13 Congregans congregabo eos, ait Dominus. Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea : folium defluxit, et dedi eis quæ prætergressa sunt.

14 Quare sedemus ? convenite, et ingrediamur civitatem munitam, et sileamus ibi, quia Dominus Deus noster silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis : peccavimus enim Domino.

15 Exspectavimus pacem, et non erat bonum : tempus medelæ, et ecce formido.

16 A Dan auditus est fremitus equorum ejus : a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra : et venerunt, et devoraverunt terram, et plenitudinem ejus, urbem et habitatores ejus.

17 Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio : et mordebunt vos, ait Dominus.

18 Dolor meus super dolorem, in me cor meum mœrens.

19 Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua : Numquid Dominus non est in Sion ? aut rex ejus non est in ea ? Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et vanitatibus alienis ?

20 Transiit messis, finita est æstas, et nos salvati non sumus.

21 Super contritione filiæ populi mei contritus sum, et contristatus : stupor obtinuit me.

22 Numquid resina non est in Galaad ? aut medicus non est ibi ? Quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei ?