Gradus 293

Study

     

Marcus 1

1 Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.

2 Sicut scriptum est in Isaia propheta : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.

3 Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.

4 Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum.

5 Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.

6 Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat.

7 Et prædicabat dicens : Venit fortior post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.

8 Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.

9 Et factum est : in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ : et baptizatus est a Joanne in Jordane.

10 Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.

11 Et vox facta est de cælis : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.

12 Et statim Spiritus expulit eum in desertum.

13 Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus : et tentabatur a Satana : eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.

14 Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,

15 et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : pœnitemini, et credite Evangelio.

16 Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores),

17 et dixit eis Jesus : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.

18 Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.

19 Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi :

20 et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.

21 Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.

22 Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ.

23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo : et exclamavit,

24 dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei.

25 Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de homine.

26 Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.

27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes : Quidnam est hoc ? quænam doctrina hæc nova ? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.

28 Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.

29 Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne.

30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans : et statim dicunt ei de illa.

31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus : et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.

32 Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes :

33 et erat omnis civitas congregata ad januam.

34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.

35 Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.

36 Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.

37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quærunt te.

38 Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem : ad hoc enim veni.

39 Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.

40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et genu flexo dixit ei : Si vis, potes me mundare.

41 Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam : et tangens eum, ait illi : Volo : mundare.

42 Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.

43 Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,

44 et dicit ei : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.

45 At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.

Marcus 2

1 Et iterum intravit Capharnaum post dies,

2 et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum.

3 Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur.

4 Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat : et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat.

5 Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico : Fili, dimittuntur tibi peccata tua.

6 Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis :

7 Quid hic sic loquitur ? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ?

8 Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis : Quid ista cogitatis in cordibus vestris ?

9 Quid est facilius dicere paralytico : Dimittuntur tibi peccata tua : an dicere : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula ?

10 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico),

11 tibi dico : Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.

12 Et statim surrexit ille : et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes : Quia numquam sic vidimus.

13 Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.

14 Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me. Et surgens secutus est eum.

15 Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus : erant enim multi, qui et sequebantur eum.

16 Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester ?

17 Hoc audito Jesus ait illis : Non necesse habent sani medico, sed qui male habent : non enim veni vocare justos, sed peccatores.

18 Et erant discipuli Joannis et pharisæi jejunantes : et veniunt, et dicunt illi : Quare discipuli Joannis et pharisæorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant ?

19 Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare ? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare.

20 Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt in illis diebus.

21 Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri : alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit.

22 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt : sed vinum novum in utres novos mitti debet.

23 Et factum est iterum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cœperunt progredi, et vellere spicas.

24 Pharisæi autem dicebant ei : Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet ?

25 Et ait illis : Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant ?

26 quomodo introibit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant ?

27 Et dicebat eis : Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.

28 Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.

Marcus 3

1 Et introivit iterum in synagogam : et erat ibi homo habens manum aridam.

2 Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum.

3 Et ait homini habenti manum aridam : Surge in medium.

4 Et dicit eis : Licet sabbatis benefacere, an male ? animam salvam facere, an perdere ? At illi tacebant.

5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi.

6 Exeuntes autem pharisæi, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.

7 Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare : et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum,

8 et ab Jerosolymis, et ab Idumæa, et trans Jordanem : et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quæ faciebat, venerunt ad eum.

9 Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum :

10 multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.

11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei : et clamabant, dicentes :

12 Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.

13 Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse : et venerunt ad eum.

14 Et fecit ut essent duodecim cum illo : et ut mitteret eos prædicare.

15 Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et ejiciendi dæmonia.

16 Et imposuit Simoni nomen Petrus :

17 et Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui :

18 et Andræam, et Philippum, et Bartholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Jacobum Alphæi, et Thaddæum, et Simonem Cananæum,

19 et Judas Iscariotem, qui et tradidit illum.

20 Et veniunt ad domum : et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.

21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum : dicebant enim : Quoniam in furorem versus est.

22 Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant : Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia.

23 Et convocatis eis in parabolis dicebat illis : Quomodo potest Satanas Satanam ejicere ?

24 Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare.

25 Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare.

26 Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet.

27 Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet.

28 Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ quibus blasphemaverint :

29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti.

30 Quoniam dicebant : Spiritum immundum habet.

31 Et veniunt mater ejus et fratres : et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum,

32 et sedebat circa eum turba : et dicunt ei : Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te.

33 Et respondens eis, ait : Quæ est mater mea et fratres mei ?

34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait : Ecce mater mea et fratres mei.

35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.