Gradus 307

Study

     

Lucas 17

1 Et ait ad discipulos suos : Impossibile est ut non veniant scandala : autem illi per quem veniunt.

2 Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis.

3 Attendite vobis : Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum : et si pœnitentiam egerit, dimitte illi.

4 Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens : Pœnitet me, dimitte illi.

5 Et dixerunt apostoli Domino : Adauge nobis fidem.

6 Dixit autem Dominus : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro : Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.

7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi : Statim transi, recumbe :

8 et non dicat ei : Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes ?

9 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat ?

10 non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus.

11 Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam.

12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe :

13 et levaverunt vocem, dicentes : Jesu præceptor, miserere nostri.

14 Quos ut vidit, dixit : Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.

15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,

16 et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens : et hic erat Samaritanus.

17 Respondens autem Jesus, dixit : Nonne decem mundati sunt ? et novem ubi sunt ?

18 Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.

19 Et ait illi : Surge, vade : quia fides tua te salvum fecit.

20 Interrogatus autem a pharisæis : Quando venit regnum Dei ? respondens eis, dixit : Non venit regnum Dei cum observatione :

21 neque dicent : Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.

22 Et ait ad discipulos suos : Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.

23 Et dicent vobis : Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini :

24 nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget : ita erit Filius hominis in die sua.

25 Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.

26 Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis :

27 edebant et bibebant : uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam : et venit diluvium, et perdidit omnes.

28 Similiter sicut factum est in diebus Lot : edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant :

29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit :

30 secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur.

31 In illa hora, qui fuerit In tecto, et vasa ejus In domo, ne descendat tollere illa : et qui In agro, similiter non redeat retro.

32 Memores estote uxoris Lot.

33 Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam : et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.

34 Dico vobis : In illa nocte erunt duo In lecto uno : unus assumetur, et alter relinquetur :

35 duæ erunt molentes in unum : una assumetur, et altera relinquetur : duo in agro : unus assumetur, et alter relinquetur.

36 Respondentes dicunt illi : Ubi Domine ?

37 Qui dixit illis : Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ.

Lucas 18

1 Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,

2 dicens : Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.

3 Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens : Vindica me de adversario meo.

4 Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se : Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor :

5 tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.

6 Ait autem Dominus : Audite quid judex iniquitatis dicit :

7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis ?

8 Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra ?

9 Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam :

10 Duo homines ascenderunt in templum ut orarent : unus pharisæus et alter publicanus.

11 Pharisæus stans, hæc apud se orabat : Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum : raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus :

12 jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo.

13 Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare : sed percutiebat pectus suum, dicens : Deus propitius esto mihi peccatori.

14 Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo : quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.

15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.

16 Jesus autem convocans illos, dixit : Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos : talium est enim regnum Dei.

17 Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.

18 Et interrogavit eum quidam princeps, dicens : Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo ?

19 Dixit autem ei Jesus : Quid me dicis bonum ? nemo bonus nisi solus Deus.

20 Mandata nosti : non occides ; non mœchaberis ; non furtum facies ; non falsum testimonium dices ; honora patrem tuum et matrem.

21 Qui ait : Hæc omnia custodivi a juventute mea.

22 Quo audito, Jesus ait ei : Adhuc unum tibi deest : omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.

23 His ille auditis, contristatus est : quia dives erat valde.

24 Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit : Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt !

25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.

26 Et dixerunt qui audiebant : Et quis potest salvus fieri ?

27 Ait illis : Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.

28 Ait autem Petrus : Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.

29 Qui dixit eis : Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,

30 et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam.

31 Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis : Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis :

32 tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur :

33 et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.

34 Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur.

35 Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans.

36 Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset.

37 Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.

38 Et clamavit, dicens : Jesu, fili David, miserere mei.

39 Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.

40 Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,

41 dicens : Quid tibi vis faciam ? At ille dixit : Domine, ut videam.

42 Et Jesus dixit illi : Respice, fides tua te salvum fecit.

43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.

Lucas 19:1-27

1 Et ingressus perambulabat Jericho.

2 Et ecce vir nomine Zachæus : et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives :

3 et quærebat videre Jesum, quis esset : et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat.

4 Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum : quia inde erat transiturus.

5 Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum : Zachæe, festinans descende : quia hodie in domo tua oportet me manere.

6 Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.

7 Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.

8 Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.

9 Ait Jesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est : eo quod et ipse filius sit Abrahæ.

10 Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.

11 Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem : et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.

12 Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.

13 Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio.

14 Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos.

15 Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.

16 Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit.

17 Et ait illi : Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.

18 Et alter venit, dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas.

19 Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates.

20 Et alter venit, dicens : Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario :

21 timui enim te, quia homo austerus es : tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.

22 Dicit ei : De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi :

23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ?

24 Et astantibus dixit : Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.

25 Et dixerunt ei : Domine, habet decem mnas.

26 Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit : ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.

27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc : et interficite ante me.