Gradus 317

Study

     

Johannes 12:12-50

12 In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,

13 acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël.

14 Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est :

15 Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.

16 Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.

17 Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.

18 Propterea et obviam venit ei turba : quia audierunt fecisse hoc signum.

19 Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus ? ecce mundus totus post eum abiit.

20 Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.

21 Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre.

22 Venit Philippus, et dicit Andreæ ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.

23 Jesus autem respondit eis, dicens : Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.

24 Amen, Amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,

25 ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam ; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.

26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.

27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam ? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc :

28 Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo : Et clarificavi, et iterum clarificabo.

29 Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant : Angelus ei locutus est.

30 Respondit Jesus, et dixit : Non propter me hæc vox venit, sed propter vos.

31 Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.

32 Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.

33 (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)

34 Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum : et quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis ? quis est iste Filius hominis ?

35 Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant ; et qui ambulant in tenebris, nescit quo vadat.

36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.

37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum ;

38 ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit : Domine, quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui revelatum est ?

39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias :

40 Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.

41 Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.

42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum : sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.

43 Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.

44 Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.

45 Et qui videt me, videt eum qui misit me.

46 Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.

47 Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum ; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.

48 Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.

49 Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.

50 Et scio quia mandatum ejus vita æterna est : quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.

Johannes 13

1 Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem : cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.

2 Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ :

3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit :

4 surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se.

5 Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus.

6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus : Domine, tu mihi lavas pedes ?

7 Respondit Jesus, et dixit ei : Quod ego facio, tu nescis modo : scies autem postea.

8 Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus : Si non lavero te, non habebis partem mecum.

9 Dicit ei Simon Petrus : Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.

10 Dicit ei Jesus : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.

11 Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum ; propterea dixit : Non estis mundi omnes.

12 Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua : cum recubuisset iterum, dixit eis : Scitis quid fecerim vobis ?

13 Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis : sum etenim.

14 Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterutrum lavare pedes.

15 Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.

16 Amen, Amen dico vobis : non est servus major domino suo : neque apostolus major est eo qui misit illum.

17 Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea.

18 Non de omnibus vobis dico : ego scio quos elegerim ; sed ut adimpleatur Scriptura : Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.

19 Amodo dico vobis, priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis, quia ego sum.

20 Amen, Amen dico vobis : qui accipit si quem misero, me accipit ; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.

21 Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu : et protestatus est, et dixit : Amen, Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.

22 Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret.

23 Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.

24 Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei : Quis est, de quo dicit ?

25 Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei : Domine, quis est ?

26 Respondit Jesus : Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ.

27 Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus : Quod facis, fac citius.

28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.

29 Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus : Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum : aut egenis ut aliquid daret.

30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.

31 Cum ergo exisset, dixit Jesus : Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.

32 Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso : et continuo clarificabit eum.

33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me ; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire : et vobis dico modo.

34 Mandatum novum do vobis : ut diligatis invicem : sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.

35 In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.

36 Dicit ei Simon Petrus : Domine, quo vadis ? Respondit Jesus : Quo ego vado non potes me modo sequi : sequeris autem postea.

37 Dicit ei Petrus : Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam.

38 Respondit ei Jesus : Animam tuam pro me pones ? amen, amen dico tibi : non cantabit gallus, donec ter me neges.

Johannes 14:1-11

1 Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.

2 In domo Patris mei mansiones multæ sunt ; si quominus dixissem vobis : quia vado parare vobis locum.

3 Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum : ut ubi sum ego, et vos sitis.

4 Et quo ego vado scitis, et viam scitis.

5 Dicit ei Thomas : Domine, nescimus quo vadis : et quomodo possumus viam scire ?

6 Dicit ei Jesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.

7 Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis : et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum.

8 Dicit ei Philippus : Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.

9 Dicit ei Jesus : Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me ? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem ?

10 Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera.

11 Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ?