Gradus 39

Study

     

Leviticus 24

1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Præcipe filiis Israël, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter,

3 extra velum testimonii in tabernaculo fœderis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris.

4 Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini.

5 Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas :

6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues :

7 et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.

8 Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno :

9 eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto : quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.

10 Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem peperat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita.

11 Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)

12 Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus.

13 Qui locutus est ad Moysen,

14 dicens : Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus.

15 Et ad filios Israël loqueris : Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum ;

16 et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur : lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.

17 Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur.

18 Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima.

19 Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei :

20 fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet : qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.

21 Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur.

22 Æquum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit : quia ego sum Dominus Deus vester.

23 Locutusque est Moyses ad filios Israël : et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi.

Leviticus 25

1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens :

2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.

3 Sex annis seres agrum tuum, et Sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus :

4 septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini : agrum non seres, et vineam non putabis.

5 Quæ sponte gignet humus, non metes : et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam : annus enim requietionis terræ est :

6 sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te :

7 jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum.

8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem :

9 et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.

10 Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ : ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam :

11 quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis,

12 ob sanctificationem jubilæi : sed statim oblata comedetis.

13 Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas.

14 Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo,

15 et juxta supputationem frugum vendet tibi.

16 Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium : et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit : tempus enim frugum vendet tibi.

17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.

18 Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea : ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,

19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.

20 Quod si dixeritis : Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras ?

21 dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum :

22 seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum : donec nova nascantur, edetis vetera.

23 Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis :

24 unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur.

25 Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat.

26 Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,

27 computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit : et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.

28 Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum.

29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.

30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo.

31 Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur : si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum.

32 Ædes Levitarum quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi :

33 si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël.

34 Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.

35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,

36 ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti : time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.

37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.

38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.

39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,

40 sed quasi mercenarius et colonus erit : usque ad annum jubilæum operabitur apud te,

41 et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum.

42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti : non veneant conditione servorum :

43 ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.

44 Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt :

45 et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos :

46 et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum : fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam.

47 Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus :

48 post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,

49 et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,

50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum : et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata.

51 Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium :

52 si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,

53 quibus ante servivit mercedibus imputatis : non affliget eum violenter in conspectu tuo.

54 Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis.

55 Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti.

Leviticus 26:1-13

1 Ego Dominus Deus vester : non facietis vobis idolum, et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester.

2 Custodite sabbata mea, et pavete ad sanctuarium meum. Ego Dominus.

3 Si in præceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodieritis, et feceritis ea, dabo vobis pluvias temporibus suis,

4 et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur.

5 Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem : et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra.

6 Dabo pacem in finibus vestris : dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros.

7 Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis.

8 Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum de vobis decem millia : cadent inimici vestri gladio in conspectu vestro.

9 Respiciam vos, et crescere faciam : multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum.

10 Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis.

11 Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea.

12 Ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis populus meus.

13 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægyptiorum, ne serviretis eis : et qui confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti.