Gradus 43

Study

     

Numeri 5:23-31

23 Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit,

24 et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit,

25 tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius :

26 pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare : et sic potum det mulieri aquas amarissimas.

27 Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquæ maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur : eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo.

28 Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos.

29 Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit,

30 maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt :

31 maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.

Numeri 6

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare :

3 a vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent : uvas recentes siccasque non comedent

4 cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur : quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent.

5 Omni tempore separationis suæ novacula non transibit per caput ejus usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente cæsarie capitis ejus.

6 Omni tempore consecrationis suæ, super mortuum non ingredietur,

7 nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput ejus est.

8 Omnibus diebus separationis suæ sanctus erit Domino.

9 Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus : quod radet illico in eadem die purgationis suæ, et rursum septima.

10 In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii.

11 Faciet sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo : sanctificabitque caput ejus in die illo :

12 et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato : ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus.

13 Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis,

14 et offeret oblationes ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam,

15 canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum :

16 quæ offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum.

17 Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quæ ex more debentur.

18 Tunc radetur nazaræus ante ostium tabernaculi fœderis cæsarie consecrationis suæ : tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum :

19 et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaræi, postquam rasum fuerit caput ejus.

20 Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini : et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post hæc, potest bibere nazaræus vinum.

21 Ista est lex nazaræi, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ, exceptis his, quæ invenerit manus ejus : juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ.

22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

23 Loquere Aaron et filiis ejus : Sic benedicetis filiis Israël, et dicetis eis :

24 Benedicat tibi Dominus, et custodiat te.

25 Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui.

26 Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem.

27 Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis.

Numeri 7:1-59

1 Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus :

2 obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant,

3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.

4 Ait autem Dominus ad Moysen :

5 Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui.

6 Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.

7 Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium.

8 Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.

9 Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves : quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.

10 Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.

11 Dixitque Dominus ad Moysen : Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.

12 Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda :

13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :

14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso :

15 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

16 hircumque pro peccato :

17 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab.

18 Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar,

19 acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :

20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso :

21 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

22 hircumque pro peccato :

23 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Nathanaël filii Suar.

24 Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon,

25 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum similia conspersa oleo in sacrificium :

26 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

27 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

28 hircumque pro peccato :

29 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Eliab filii Helon.

30 Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,

31 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :

32 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

33 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

34 hircumque pro peccato :

35 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisur filii Sedeur.

36 Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai,

37 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :

38 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

39 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

40 hircumque pro peccato :

41 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.

42 Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel,

43 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :

44 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

45 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

46 hircumque pro peccato :

47 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Eliasaph filii Duel.

48 Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud,

49 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :

50 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

51 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

52 hircumque pro peccato :

53 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud.

54 Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,

55 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :

56 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

57 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

58 hircumque pro peccato :

59 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.