35
Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi : Suthala, a quo familia Suthalaitarum : Becher, a quo familia Becheritarum : Thehen, a quo familia Thehenitarum.
36
Porro filius Suthala fuit Heran, a quo familia Heranitarum.
37
Hæ sunt cognationes filiorum Ephraim : quarum numerus fuit triginta duo millia quingenti.
38
Isti sunt filii Joseph per familias suas. Filii Benjamin in cognationibus suis : Bela, a quo familia Belaitarum : Asbel, a quo familia Asbelitarum : Ahiram, a quo familia Ahiramitarum :
39
Supham, a quo familia Suphamitarum : Hupham, a quo familia Huphamitarum.
40
Filii Bela : Hered, et Noëman. De Hered, familia Hereditarum : de Noëman, familia Noëmanitarum.
41
Hi sunt filii Benjamin per cognationes suas : quorum numerus fuit quadraginta quinque millia sexcenti.
42
Filii Dan per cognationes suas : Suham, a quo familia Suhamitarum. Hæ sunt cognationes Dan per familias suas.
43
Omnes fuere Suhamitæ, quorum numerus erat sexaginta quatuor millia quadringenti.
44
Filii Aser per cognationes suas : Jemna, a quo familia Jemnaitarum : Jessui, a quo familia Jessuitarum : Brie, a quo familia Brieitarum.
45
Filii Brie : Heber, a quo familia Heberitarum : et Melchiel, a quo familia Melchielitarum.
46
Nomen autem filiæ Aser fuit Sara.
47
Hæ cognationes filiorum Aser, et numerus eorum quinquaginta tria millia quadringenti.
48
Filii Nephthali per cognationes suas : Jesiel, a quo familia Jesielitarum : Guni, a quo familia Gunitarum :
49
Jeser, a quo familia Jeseritarum : Sellem, a quo familia Sellemitarum.
50
Hæ sunt cognationes filiorum Nephthali per familias suas : quorum numerus quadraginta quinque millia quadringenti.
51
Ista est summa filiorum Israël, qui recensiti sunt, sexcenta millia, et mille septingenti triginta.
52
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
53
Istis dividetur terra juxta numerum vocabulorum in possessiones suas.
54
Pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem : singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio :
55
ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis.
56
Quidquid sorte contigerit, hoc vel plures accipiant, vel pauciores.
57
Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas : Gerson, a quo familia Gersonitarum : Caath, a quo famiia Caathitarum : Merari, a quo familia Meraritarum.
58
Hæ sunt familiæ Levi : familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram :
59
qui habuit uxorem Jochabed filiam Levi, quæ nata est ei in Ægypto. Hæc genuit Amram viro suo filios, Aaron, et Moysen, et Mariam sororem eorum.
60
De Aaron orti sunt Nadab et Abiu, et Eleazar et Ithamar :
61
quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino.
62
Fueruntque omnes qui numerati sunt, viginti tria millia generis masculini ab uno mense et supra : quia non sunt recensiti inter filios Israël, nec eis cum ceteris data possessio est.
63
Hic est numerus filiorum Israël, qui descripti sunt a Moyse et Eleazaro sacerdote, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho :
64
inter quos, nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in deserto Sinai :
65
prædixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun.