Gradus 52

Study

     

Numeri 29

1 Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.

2 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :

3 et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,

4 unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem :

5 et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,

6 præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis : eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.

7 Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras : omne opus servile non facietis in ea.

8 Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :

9 et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,

10 decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem :

11 et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.

12 Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus.

13 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

14 et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,

15 et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim :

16 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus.

17 In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

18 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

19 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.

20 Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

21 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

22 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.

23 Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

24 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

25 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

26 Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

27 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

28 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

29 Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

30 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

31 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

32 Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

33 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

34 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

35 Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,

36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :

37 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

38 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

39 Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris : præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.

Numeri 30

1 Narravitque Moyses filiis Israël omnia quæ ei Dominus imperarat.

2 Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus :

3 Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento : non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit.

4 Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari : si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit :

5 quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit.

6 Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater : et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater.

7 Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento :

8 quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat.

9 Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus.

10 Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent.

11 Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento,

12 si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat.

13 Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea : quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit.

14 Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat.

15 Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet : quia statim ut audivit, tacuit.

16 Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus.

17 Istæ sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quæ in puellari adhuc ætate est, vel quæ manet in parentis domo.

Numeri 31:1-47

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum.

3 Statimque Moyses : Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis.

4 Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël qui mittantur ad bellum.

5 Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam :

6 quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.

7 Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt,

8 et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis : Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.

9 Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem : quidquid habere potuerant depopulati sunt :

10 tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.

11 Et tulerunt prædam, et universa quæ ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis,

12 et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israël : reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho.

13 Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogæ, in occursum eorum extra castra.

14 Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello,

15 ait : Cur feminas reservastis ?

16 nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus ?

17 ergo cunctos interficite quidquid est generis masculinis, etiam in parvulis : et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate :

18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis :

19 et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo.

20 Et de omni præda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia præparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur.

21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est : Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi :

22 aurum, et argentum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum,

23 et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur : quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur :

24 et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis.

25 Dixit quoque Dominus ad Moysen :

26 Tollite summam eorum quæ capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi :

27 dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem.

28 Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus,

29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini sunt.

30 Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.

31 Feceruntque Moyses et Eleazar sicut præceperat Dominus.

32 Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia,

33 boum septuaginta duo millia,

34 asinorum sexaginta millia et mille :

35 animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, triginta duo millia.

36 Dataque est media pars his qui in prælio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentæ :

37 e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sexcentæ septuaginta quinque :

38 et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo :

39 de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus :

40 de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ.

41 Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum,

42 ex media parte filiorum Israël, quam separaverat his qui in prælio fuerant.

43 De media vero parte, quæ contigerat reliquæ multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis,

44 et de bobus triginta sex millibus,

45 et de asinis triginta millibus quingentis,

46 et de hominibus sedecim millibus,

47 tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut præceperat Dominus.