Gradus 117

Study

     

Psalmi 10

1 In finem. Psalmus David.

2 In Domino confido ; quomodo dicitis animæ meæ : Transmigra in montem sicut passer ?

3 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum ; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde ;

4 quoniam quæ perfecisti destruxerunt ; justus autem quid fecit ?

5 Dominus in templo sancto suo ; Dominus in cælo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt, palpebræ ejus interrogant filios hominum.

6 Dominus interrogat justum et impium ; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.

7 Pluet super peccatores laqueos ; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.

8 Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit : æquitatem vidit vultus ejus.

Psalmi 11

1 In finem, pro octava. Psalmus David.

2 Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum.

3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum ; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.

4 Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.

5 Qui dixerunt : Linguam nostram magnificabimus ; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est ?

6 Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari ; fiducialiter agam in eo.

7 Eloquia Domini, eloquia casta ; argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum.

8 Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in æternum.

9 In circuitu impii ambulant : secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.

Psalmi 12

1 In finem. Psalmus David. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem ? usquequo avertis faciem tuam a me ?

2 Quamdiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem ?

3 Usquequo exaltabitur inimicus meus super me ?

4 Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte ;

5 nequando dicat inimicus meus : Prævalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero ;

6 ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi ; et psallam nomini Domini altissimi.

Psalmi 13

1 In finem. Psalmus David. Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis ; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

2 Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.

3 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est ; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt ; non est timor Dei ante oculos eorum.

4 Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis ?

5 Dominum non invocaverunt ; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.

6 Quoniam Dominus in generatione justa est, consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est.

7 Quis dabit ex Sion salutare Israël ? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.

Psalmi 14

1 Psalmus David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo ? aut quis requiescet in monte sancto tuo ?

2 Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam ;

3 qui loquitur veritatem in corde suo ; qui non egit dolum in lingua sua ; nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos.

4 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus ; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit ;

5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit. Qui facit hæc non movebitur in æternum.

Psalmi 15

1 Tituli inscriptio, ipsi David. Conserva me, Domine, quoniam speravi in te.

2 Dixi Domino : Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.

3 Sanctis, qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis.

4 Multiplicatæ sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus ; nec memor ero nominum eorum per labia mea.

5 Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei : tu es qui restitues hæreditatem meam mihi.

6 Funes ceciderunt mihi in præclaris ; etenim hæreditas mea præclara est mihi.

7 Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum ; insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.

8 Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear.

9 Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea ; insuper et caro mea requiescet in spe.

10 Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.

11 Notas mihi fecisti vias vitæ ; adimplebis me lætitia cum vultu tuo : delectationes in dextera tua usque in finem.

Psalmi 16:1-5

1 Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam ; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.

2 De vultu tuo judicium meum prodeat ; oculi tui videant æquitates.

3 Probasti cor meum, et visitasti nocte ; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.

4 Ut non loquatur os meum opera hominum : propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras.

5 Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.