Gradus 163

Study

     

Psalmi 140

1 Psalmus David. Domine, clamavi ad te, exaudi me ; intende voci meæ, cum clamavero ad te.

2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

3 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.

4 Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis ; cum hominibus operantibus iniquitatem ; et non communicabo cum electis eorum.

5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me : oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum.

6 Absorpti sunt juncti petræ judices eorum ; audient verba mea, quoniam potuerunt.

7 Sicut crassitudo terræ erupta est super terram ; dissipata sunt ossa nostra secus infernum.

8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ; in te speravi, non auferas animam meam.

9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.

10 Cadent in retiaculo ejus peccatores : singulariter sum ego, donec transeam.

Psalmi 141

1 Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio.

2 Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum.

3 Effundo in conspectu ejus orationem meam ; et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.

4 In deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas ; in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi.

5 Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me : periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.

6 Clamavi ad te, Domine ; dixi : Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.

7 Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.

8 Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo ; me exspectant justi donec retribuas mihi.

Psalmi 142

1 Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom, filius ejus. Domine, exaudi orationem meam ; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua ; exaudi me in tua justitia.

2 Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

3 Quia persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam ; collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi.

4 Et anxiatus est super me spiritus meus ; in me turbatum est cor meum.

5 Memor fui dierum antiquorum : meditatus sum in omnibus operibus tuis, in factis manuum tuarum meditabar.

6 Expandi manus meas ad te ; anima mea sicut terra sine aqua tibi.

7 Velociter exaudi me, Domine ; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum.

8 Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.

9 Eripe me de inimicis meis, Domine ; ad te confugi.

10 Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.

11 Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me ; in æquitate tua, educes de tribulatione animam meam ;

12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.

Psalmi 143

1 Psalmus David. Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum.

2 Misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et liberator meus ; protector meus, et in ipso speravi ; qui subdit populum meum sub me.

3 Domine, quid est homo, quia innotuisti ei ? aut filius hominis, quia reputas eum ?

4 Homo vanitati similis factus est ; dies ejus sicut umbra prætereunt.

5 Domine, inclina cælos tuos, et descende ; tange montes, et fumigabunt.

6 Fulgura coruscationem, et dissipabis eos ; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.

7 Emitte manum tuam de alto : eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum :

8 quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.

9 Deus, canticum novum cantabo tibi ; in psalterio decachordo psallam tibi.

10 Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno,

11 eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.

12 Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua ; filiæ eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi.

13 Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud ; oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis ;

14 boves eorum crassæ. Non est ruina maceriæ, neque transitus, neque clamor in plateis eorum.

15 Beatum dixerunt populum cui hæc sunt ; beatus populus cujus Dominus Deus ejus.

Psalmi 144:1-7

1 Laudatio ipsi David. Exaltabo te, Deus meus rex ; et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi.

2 Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.

3 Magnus Dominus, et laudabilis nimis ; et magnitudinis ejus non est finis.

4 Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt.

5 Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur, et mirabilia tua narrabunt.

6 Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt.

7 Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt, et justitia tua exsultabunt.