Gradus 17: The Marriage of the King's Son

 

Study

     

Matthaeus 22:1-15

1 Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens :

2 Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.

3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.

4 Iterum misit alios servos, dicens : Dicite invitatis : Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata : venite ad nuptias.

5 Illi autem neglexerunt : et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam :

6 reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.

7 Rex autem cum audisset, iratus est : et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.

8 Tunc ait servis suis : Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni :

9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.

10 Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos : et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.

11 Intravit autem rex ut viderent discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.

12 Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutavit.

13 Tunc dicit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.

14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

15 Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.