Gradus 19: The Ten Virgins

 

Study

     

Matthaeus 25:1-13

1 Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus : quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ.

2 Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes :

3 sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum :

4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.

5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.

6 Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.

7 Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.

8 Fatuæ autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur.

9 Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.

10 Dum autem irent emere, venit sponsus : et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.

11 Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes : Domine, domine, aperi nobis.

12 At ille respondens, ait : Amen dico vobis, nescio vos.

13 Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.