Doctrina Novae Hierosolymae de Fide #2

Po Emanuel Swedenborg

Proučite ovaj odlomak

  
/ 72  
  

2. Ipsa fides non aliud est, quam agnitio quod ita sit, quia est verum; ita enim cogitat et loquitur qui in ipsa fide est, "Hoc verum est, ideo credo;" fides enim est veri, et verum est fidei. Is etiam, si non comprehendit quod verum sit, dicit, "Non scio num verum sit, ideo nondum credo: quomodo credam quod non comprehendo? forte potest falsum esse."

  
/ 72