Од делата на Сведенборг

 

De Conjugio #0

/ 126  
  

DE CONJUGIO I.

ART. I. QUOD HOMO, MASCULUS ET FOEMINA, NATUS SIT IN IMAGINEM ET IN SIMILITUDINEM. DEI, n. 1 ad 5

Ex Verbo, n. 1.

Quod imago Dei sit amor et sapientia, et similitudo Dei sit utriusque forma, quae est forma humana, seu homo, n. 2 ad 4.

-- quod omnia corporis 1 quae recensentur, et omnia mentis simul faciant formam humanam, et ex illis nihil debet deesse, et quod illa sint forma amoris et sapientiae, n. 2.

-- quod nihil deesse possit, ut sit forma amoris et sapientiae, n. 3.

-- et quod Deus quia est Divinus Amor et Divina Sapientia sit in illa forma, n. 4.

Quod voluntas hominis sit receptaculum amoris et omnium ejus, et quod intellectus hominis sit receptaculum sapientiae et omnium ejus, n. 5.

ART. II. QUOD FOEMINA CREATA SIT UT SIT IMAGO AMORIS, ET QUOD MAS CREATUS SIT UT SIT IMAGO SAPIENTIAE, 2 n. 6 ad 13

Quod unusquisque homo sit imago amoris et sapientiae, sed ita sit ex praedominio, n. 6;

quod eadem sint, amor et sapientia, bonum et verum, affectio et cogitatio, tum voluntas et intellectus, n. 7;

quod tale sit discrimen inter foeminam et marem, n. 8;

quod hoc nesciatur in mundo, cur, n. 9;

foemina describitur quod sit imago amoris seu affectionis boni, n. 10.

Mas describitur quod sit imago sapientiae seu intellectus veri, n. 11.

Confirmatum ab experientia in platea ubi pueri et puellae, n. 12... , 3 quod ita sit.

ART. III. 4 QUOD CONJUGIUM AMORIS ET SAPIENTIAE SEU BONI ET VERI SIT IPSA CONJUGII INTER MARITUM ET FOEMINAM SEU INTER VIRUM ET MULIEREM, 5 n. 14 ad

Quod dicatur conjugium boni et veri ex quo conjugia, quia bonum et verum sunt communissimae voces, n. 14.

Quod dicatur maritus et uxor 6 , tum vir et mulier, quia per maritum et uxorem significatur sapientia amoris, et amor sapientiae, ac per virum significatur verum boni, et per mulierem bonum veri.

Белешки или фусноти на преведувачот::

1. Post corporis fortasse et deletum in the Manuscript; quae recenseantur dubia

2. n. omitted in the Manuscript

3. verbum legi non potuit

4. deleta

5. n. 14 ad sic in the Manuscript

6. maritus et uxor, tum: maritus et tum tum in the Manuscript

/ 126  
  

Од делата на Сведенборг

 

De Conjugio #8

  
/ 126  
  

8. QUOD DUO CONJUGES IN COELO UNUM ANGELUM FACIANT

Est enim inter binos conjuges in coelo similis conjunctio quae est in unoquovis homine inter voluntatem et intellectum, seu inter bonum quod voluntatis et verum quod intellectus, quia foemina ex natura est affectio quae voluntatis, et mas ex natura est cogitatio quae intellectus. -- Plura de his in opere DE COELO ET INFERNO.

  
/ 126