Чекор 51

Студија

     

Numeri 26:35-65

35 Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi : Suthala, a quo familia Suthalaitarum : Becher, a quo familia Becheritarum : Thehen, a quo familia Thehenitarum.

36 Porro filius Suthala fuit Heran, a quo familia Heranitarum.

37 Hæ sunt cognationes filiorum Ephraim : quarum numerus fuit triginta duo millia quingenti.

38 Isti sunt filii Joseph per familias suas. Filii Benjamin in cognationibus suis : Bela, a quo familia Belaitarum : Asbel, a quo familia Asbelitarum : Ahiram, a quo familia Ahiramitarum :

39 Supham, a quo familia Suphamitarum : Hupham, a quo familia Huphamitarum.

40 Filii Bela : Hered, et Noëman. De Hered, familia Hereditarum : de Noëman, familia Noëmanitarum.

41 Hi sunt filii Benjamin per cognationes suas : quorum numerus fuit quadraginta quinque millia sexcenti.

42 Filii Dan per cognationes suas : Suham, a quo familia Suhamitarum. Hæ sunt cognationes Dan per familias suas.

43 Omnes fuere Suhamitæ, quorum numerus erat sexaginta quatuor millia quadringenti.

44 Filii Aser per cognationes suas : Jemna, a quo familia Jemnaitarum : Jessui, a quo familia Jessuitarum : Brie, a quo familia Brieitarum.

45 Filii Brie : Heber, a quo familia Heberitarum : et Melchiel, a quo familia Melchielitarum.

46 Nomen autem filiæ Aser fuit Sara.

47 Hæ cognationes filiorum Aser, et numerus eorum quinquaginta tria millia quadringenti.

48 Filii Nephthali per cognationes suas : Jesiel, a quo familia Jesielitarum : Guni, a quo familia Gunitarum :

49 Jeser, a quo familia Jeseritarum : Sellem, a quo familia Sellemitarum.

50 Hæ sunt cognationes filiorum Nephthali per familias suas : quorum numerus quadraginta quinque millia quadringenti.

51 Ista est summa filiorum Israël, qui recensiti sunt, sexcenta millia, et mille septingenti triginta.

52 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

53 Istis dividetur terra juxta numerum vocabulorum in possessiones suas.

54 Pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem : singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio :

55 ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis.

56 Quidquid sorte contigerit, hoc vel plures accipiant, vel pauciores.

57 Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas : Gerson, a quo familia Gersonitarum : Caath, a quo famiia Caathitarum : Merari, a quo familia Meraritarum.

58 Hæ sunt familiæ Levi : familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram :

59 qui habuit uxorem Jochabed filiam Levi, quæ nata est ei in Ægypto. Hæc genuit Amram viro suo filios, Aaron, et Moysen, et Mariam sororem eorum.

60 De Aaron orti sunt Nadab et Abiu, et Eleazar et Ithamar :

61 quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino.

62 Fueruntque omnes qui numerati sunt, viginti tria millia generis masculini ab uno mense et supra : quia non sunt recensiti inter filios Israël, nec eis cum ceteris data possessio est.

63 Hic est numerus filiorum Israël, qui descripti sunt a Moyse et Eleazaro sacerdote, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho :

64 inter quos, nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in deserto Sinai :

65 prædixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun.

Numeri 27

1 Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph : quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.

2 Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt :

3 Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est : hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium ? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.

4 Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini.

5 Qui dixit ad eum :

6 Justam rem postulant filiæ Salphaad : da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant.

7 Ad filios autem Israël loqueris hæc :

8 Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas.

9 Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.

10 Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus.

11 Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi.

12 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël.

13 Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron :

14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin.

15 Cui respondit Moyses :

16 Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc :

17 et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere : ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.

18 Dixitque Dominus ad eum : Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum.

19 Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine :

20 et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël.

21 Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo.

22 Fecit Moyses ut præceperat Dominus : cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi.

23 Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus.

Numeri 28

1 Dixit quoque Dominus ad Moysen :

2 Præcipe filiis Israël, et dices ad eos : Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua.

3 Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis : agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum :

4 unum offeretis mane, et alterum ad vesperum :

5 decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.

6 Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.

7 Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini.

8 Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.

9 Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba :

10 quæ rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.

11 In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos,

12 et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos : et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes :

13 et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos : holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino.

14 Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt : media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.

15 Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.

16 Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit,

17 et quintadecima die solemnitas : septem diebus vescentur azymis.

18 Quarum dies prima venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.

19 Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :

20 et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,

21 et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per septem agnos.

22 Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,

23 præter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.

24 Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.

25 Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis : omne opus servile non facietis in eo.

26 Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.

27 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :

28 atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,

29 per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque,

30 qui mactatur pro expiatione : præter holocaustum sempiternum et liba ejus.

31 Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.