1
Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis :
2
et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ.
3
Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo,
4
qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
5
cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.
6
Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium :
7
quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.
8
Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
9
Sicut prædiximus, et nunc iterum dico : si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit.
10
Modo enim hominibus suadeo, an Deo ? an quæro hominibus placere ? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
11
Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem :
12
neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.
13
Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo : quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,
14
et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum.
15
Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam,
16
ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus : continuo non acquievi carni et sanguini,
17
neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos : sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum :
18
deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim :
19
alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.
20
Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.
21
Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ.
22
Eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo :
23
tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat :
24
et in me clarificabant Deum.