Hebrews 1

പഠനം

   

1 Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis :

2 novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula :

3 qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis :

4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.

5 Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ?

6 Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei.

7 Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.

8 Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in sæculum sæculi : virga æquitatis, virga regni tui.

9 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis.

10 Et : Tu in principio Domine terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt cæli.

11 Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent :

12 et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?

14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis ?