De Divina Sapientia #1

വഴി ഇമ്മാനുവൽ സ്വീഡൻബർഗ്

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 12  
  

1. [64.] DE DIVINA SAPIENTIA.

I. QUOD DIVINA SAPIENTIA IN CAELIS CORAM ANGELORUM OCULIS APPAREAT UT LUX.

In Domino est amor et est Sapientia. Amor in Ipso est Esse, et Sapientia in Ipso est Existere; attamen illa in Ipso non duo sunt, sed unum; est enim sapientia amoris, et est amor Sapientiae, ex qua unione, quae est reciproca, fit unum; et hoc unum est Divinus amor, qui in caelis coram angelis apparet ut Sol. Unio Divinae Sapientiae ac Divini amoris reciproca intelligitur per haec Domini verba:

"Nonne credis," Philippe, "quod Ego in Patre et Pater in Me?... Credite Mihi quod Ego in Patre et Pater in Me" (Joh. 14:10-11);

et per haec:

"Ego et Pater unum sumus" (Joh. 10:30).

[65.] Verum illa duo, quae unum in Domino sunt, procedunt ut duo distincta ab Ipso ut Sole, sapientia ut lux, et amor ut calor; sed procedunt distincta ad apparentiam; in se tamen non sunt distincta, nam lux est caloris et calor est lucis, sunt enim in minimo puncto unum, sicut est in sole; quod enim procedit a sole, hoc quoque est sol in minimis, et inde universaliter in omni. Dicitur omne punctum et minimum; sed non intelligitur punctum et minimum spatii, hoc enim non datur in Divino, est enim id spirituale et non naturale.

[66.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO I.(2)]

Quoniam Sapientia et amor ut duo distincta ad apparentiam procedunt a Domino ut Sole, sapientia sub specie lucis, et amor sub perceptione caloris, ideo ut duo distincta recipiuntur ab angelis; a quibusdam plus ex calore qui est amor, et a quibusdam plus ex luce quae est sapientia: quare etiam angeli omnium caelorum distinguuntur in duo regna. Illi qui plus ex calore qui est amor quam ex luce quae est sapientia receperunt, faciunt unum regnum, et vocantur angeli caelestes; ex his sunt supremi caeli. Illi autem qui plus ex luce quae est sapientia quam ex calore qui est amor receperunt, faciunt alterum regnum, et vocantur angeli spirituales: ex his sunt inferiores caeli. Dicitur quod hi plus receperint ex luce quae est sapientia quam ex calore qui est amor, sed hoc plus est apparens plus, non enim sunt plus sapientes quam pro ut amor apud illos unum facit cum sapientia; quare etiam spirituales angeli non vocantur sapientes, sed intelligentes. Haec de luce in Domino, et ex Domino, et in angelis.

[67.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO I.(3)]

Divina sapientia quae in caelis apparet ut lux, in sua essentia non est lux, sed induit se luce, ut illa coram visu angelorum etiam appareat. Sapientia in sua essentia est Divinum verum, ac lux est ejus apparentia et correspondentia. Cum luce sapientiae simile est ut est cum calore amoris, de quo supra. Quoniam lux correspondet sapientiae, et Dominus est Divina Sapientia, ideo etiam Dominus in Verbo multis in locis vocatur "Lux," ut in sequentibus:

"Erat Lux Vera, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum" (Joh. 1:9);

Jesus dixit, "Ego sum Lux mundi: qui sequitur Me non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae" (Joh. 8:12);

"Jesus dixit,... Parum adhuc Lux vobiscum est; ambulate dum lucem habetis, ne vos tenebrae comprehendant... Cum est vobis lux, credite in lucem, ut filii lucis sitis.... Ego Lux in mundum veni, ut quisquis credit in Me in tenebris non maneat" (Joh. 12:35-36, 46;)

(ac pluries alibi).

Divina Ipsius sapientia etiam repraesentata est per vestimenta Ipsius cum transformatus est,

Quod illa apparuerint sicut lux, coruscantia et candida ut nix, qualia non potest fullo in terra dealbare (Marc. 9:3; Matt. 17:2).

"Vestimenta" in Verbo significant vera sapientiae; quare omnes angeli in caelis secundum suae scientiae, intelligentiae, et sapientiae vera vestiti apparent.

[68.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO I.(4)]

Quod lux sit apparentia sapientiae, et quod sit ejus correspondentia, patet in caelo et non in mundo; in caelo enim non alia lux est quam lux spiritualis, quae est lux sapientiae, illustrans omnia quae ex Divino amore ibi existunt. Sapientia apud angelos dat intelligere illa in sua essentia, et lux dat videre illa in sua forma; quare lux in caelis in pari gradu est cum sapientia apud angelos. In Supremis caelis est lux flammea, coruscans sicut ex fulgentissimo auro; causa est quia in sapientia sunt. In inferioribus caelis est lux candida, splendens sicut ex nitidissimo argento; causa est quia in intelligentia sunt. Et lux in infimis caelis est sicut lux mundi meridiana; causa est quia in scientia sunt. Lux superiorum caelorum est candida, prorsus sicut apparet stella, fulgens et splendens noctu in se; estque lux continuo, quia sol ibi non occidit. Eadem illa lux est quae in mundo illustrat intellectum illorum hominum qui amant sapere; sed non apparet illis, quia naturales sunt et non spirituales. Apparere potest, nam apparuit mihi, sed coram oculis spiritus mei. Datum etiam est percipere quod in luce supremi caeli essem in sapientia, in luce secundi caeli in intelligentia, et in luce ultimi caeli in scientia, et cum solum in luce naturali essem in ignorantia spiritualium.

[69.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO I.(5)]

Ut scirem in qua luce essent hodie eruditi mundi, visae sunt mihi binae viae; una vocabatur sapientiae, et altera stultitiae: in fine viae sapientiae erat palatium in luce; in fine autem viae stultitiae erat aliquid simile palatio, sed in umbra. Collecti sunt eruditi ad trecentos, et data est illis optio quamnam ire vellent viam; et visum est quod ducenti sexaginta intrarent viam stultitiae, et modo quadraginta viam sapientiae. Illi qui iverunt viam sapientiae intrabant palatium in luce ubi magnifica, ac datae sunt illis vestes ex bysso, et facti sunt angeli; illi autem qui iverunt viam stultitiae volebant 1 intrare illud quod apparuit simile palatio, in umbra; sed ecce erat theatrum histrionum, ubi induerunt vestes scenicas, et hariolabant personati, et facti sunt stulti. Dictum mihi postea est quod tot et tales hodie sint eruditi stulti, qui in luce naturali sunt, respective ad eruditos sapientes, qui in luce spirituali sunt; et quod lux spiritualis sit illis qui amant intelligere num verum sit quod ab alio dicitur, at quod lux naturalis sit illis qui solum amant confirmare id quod ab alio dictum est.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. volebant pro "et volebant"

  
/ 12