ഘട്ടം 148

പഠനം

     

Hiob 20:12-29

12 Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua.

13 Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.

14 Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.

15 Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.

16 Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperæ.

17 (Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.)

18 Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur : juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.

19 Quoniam confringens nudavit pauperes : domum rapuit, et non ædificavit eam.

20 Nec est satiatus venter ejus : et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit.

21 Non remansit de cibo ejus : et propterea nihil permanebit de bonis ejus.

22 Cum satiatus fuerit, arctabitur : æstuabit, et omnis dolor irruet super eum.

23 Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum !

24 Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum.

25 Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua : vadent et venient super eum horribiles.

26 Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus : devorabit eum ignis qui non succenditur : affligetur relictus in tabernaculo suo.

27 Revelabunt cæli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum.

28 Apertum erit germen domus illius : detrahetur in die furoris Dei.

29 Hæc est pars hominis impii a Deo, et hæreditas verborum ejus a Domino.

Hiob 21

1 Respondens autem Job, dixit :

2 Audite, quæso, sermones meos, et agite pœnitentiam.

3 Sustinete me, et ego loquar : et post mea, si videbitur, verba ridete.

4 Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari ?

5 Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro.

6 Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.

7 Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis ?

8 Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.

9 Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos.

10 Bos eorum concepit, et non abortivit : vacca peperit, et non est privata fœtu suo.

11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus.

12 Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi.

13 Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.

14 Qui dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.

15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei ? et quid nobis prodest si oraverimus illum ?

16 Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.

17 Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui ?

18 Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.

19 Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet.

20 Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.

21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur ?

22 Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat ?

23 Iste moritur robustus et sanus, dives et felix :

24 viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur :

25 alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus :

26 et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.

27 Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas.

28 Dicitis enim : Ubi est domus principis ? et ubi tabernacula impiorum ?

29 Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis :

30 quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.

31 Quis arguet coram eo viam ejus ? et quæ fecit, quis reddet illi ?

32 Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.

33 Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles.

34 Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati ?

Hiob 22

1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :

2 Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ ?

3 Qui prodest Deo, si justus fueris ? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua ?

4 Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium ?

5 Et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas ?

6 Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.

7 Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem.

8 In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.

9 Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.

10 Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.

11 Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri.

12 An non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur ?

13 Et dicis : Quid enim novit Deus ? et quasi per caliginem judicat.

14 Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat.

15 Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui,

16 qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum ?

17 qui dicebant Deo : Recede a nobis : et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,

18 cum ille implesset domos eorum bonis ? quorum sententia procul sit a me !

19 Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos :

20 nonne succisa est erectio eorum ? et reliquias eorum devoravit ignis ?

21 Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos.

22 Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo.

23 Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.

24 Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.

25 Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.

26 Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.

27 Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.

28 Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.

29 Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.

30 Salvabitur innocens : salvabitur autem in munditia manuum suarum.

Hiob 23

1 Respondens autem Job, ait :

2 Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.

3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus ?

4 Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus :

5 ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.

6 Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat.

7 Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.

8 Si ad orientem iero, non apparet : si ad occidentem, non intelligam eum.

9 Si ad sinistram, quid agam ? non apprehendam eum : si me vertam ad dexteram, non videbo illum.

10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.

11 Vestigia ejus secutus est pes meus : viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.

12 A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.

13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus, et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.

14 Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei.

15 Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.

16 Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.

17 Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.

Hiob 24:1-12

1 Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora : qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.

2 Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et paverunt eos.

3 Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ.

4 Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ.

5 Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum : vigilantes ad prædam, præparant panem liberis.

6 Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.

7 Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore :

8 quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides.

9 Vim fecerunt deprædantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt.

10 Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.

11 Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.

12 De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit : et Deus inultum abire non patitur.