ഘട്ടം 248

പഠനം

     

Lucas 4

1 Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane : et agebatur a Spiritu in desertum

2 diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis : et consummatis illis esuriit.

3 Dixit autem illi diabolus : Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.

4 Et respondit ad illum Jesus : Scriptum est : Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.

5 Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis,

6 et ait illi : Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum : quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.

7 Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.

8 Et respondens Jesus, dixit illi : Scriptum est : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

9 Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi : Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.

10 Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te :

11 et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

12 Et respondens Jesus, ait illi : Dictum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.

13 Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.

14 Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo.

15 Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.

16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.

17 Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat :

18 Spiritus Domini super me : propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,

19 prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributioni.

20 Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.

21 Cœpit autem dicere ad illos : Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris.

22 Et omnes testimonium illi dabant : et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant : Nonne hic est filius Joseph ?

23 Et ait illis : Utique dicetis mihi hanc similitudinem : Medice cura teipsum : quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.

24 Ait autem : Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.

25 In veritate dico vobis, multæ viduæ erant In diebus Eliæ In Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna In omni terra :

26 et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam.

27 Et multi leprosi erant in Israël sub Elisæo propheta : et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.

28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes.

29 Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem : et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum.

30 Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.

31 Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis.

32 Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.

33 Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamavit voce magna,

34 dicens : Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio te quis sis, Sanctus Dei.

35 Et increpavit illum Jesus, dicens : Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.

36 Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes : Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt ?

37 Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.

38 Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus : et rogaverunt illum pro ea.

39 Et stans super illam imperavit febri : et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.

40 Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.

41 Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia : Quia tu es Filius Dei : et increpans non sinebat ea loqui : quia sciebant ipsum esse Christum.

42 Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbæ requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum : et detinebant illum ne discederet ab eis.

43 Quibus ille ait : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei : quia ideo missus sum.

44 Et erat prædicans in synagogis Galilææ.

Lucas 5

1 Factum est autem, cum turbæ irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth.

2 Et vidit duas naves stantes secus stagnum : piscatores autem descenderant, et lavabant retia.

3 Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.

4 Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem : Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam.

5 Et respondens Simon, dixit illi : Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus : in verbo autem tuo laxabo rete.

6 Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam : rumpebatur autem rete eorum.

7 Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur.

8 Quod cum vidisset Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.

9 Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant :

10 similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erunt socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus : Noli timere : ex hoc jam homines eris capiens.

11 Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.

12 Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.

13 Et extendens manum, tetigit eum dicens : Volo : mundare. Et confestim lepra discessit ab illo.

14 Et ipse præcepit illi ut nemini diceret : sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis.

15 Perambulabat autem magis sermo de illo : et conveniebant turbæ multæ ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis.

16 Ipse autem secedebat in desertum, et orabat.

17 Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerunt ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem : et virtus Domini erat ad sanandum eos.

18 Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus : et quærebant eum inferre, et ponere ante eum.

19 Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum.

20 Quorum fidem ut vidit, dixit : Homo, remittuntur tibi peccata tua.

21 Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes : Quis est hic, qui loquitur blasphemias ? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ?

22 Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos : Quid cogitatis in cordibus vestris ?

23 Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, et ambula ?

24 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.

25 Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat : et abiit in domum suam, magnificans Deum.

26 Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes : Quia vidimus mirabilia hodie.

27 Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me.

28 Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.

29 Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua : et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes.

30 Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis ?

31 Et respondens Jesus, dixit ad illos : Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent.

32 Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam.

33 At illi dixerunt ad eum : Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum : tui autem edunt et bibunt ?

34 Quibus ipse ait : Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare ?

35 Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus : tunc jejunabunt in illis diebus.

36 Dicebat autem et similitudinem ad illos : Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus : alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo.

37 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt :

38 sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur.

39 Et nemo bibens vetus, statim vult novum : dicit enim : Vetus melius est.

Lucas 6:1-26

1 Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus.

2 Quidam autem pharisæorum, dicebant illis : Quid facitis quod non licet in sabbatis ?

3 Et respondens Jesus ad eos, dixit : Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant ?

4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant : quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus ?

5 Et dicebat illis : Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.

6 Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida.

7 Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum.

8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum : et ait homini qui habebat manum aridam : Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.

9 Ait autem ad illos Jesus : Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male : animam salvam facere, an perdere ?

10 Et circumspectis omnibus dixit homini : Extende manum tuam. Et extendit : et restituta est manus ejus.

11 Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu.

12 Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.

13 Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos : et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit) :

14 Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomæum,

15 Matthæum, et Thomam, Jacobum Alphæi, et Simonem, qui vocatur Zelotes,

16 et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor.

17 Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis,

18 qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.

19 Et omnis turba quærebat eum tangere : quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.

20 Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat : Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.

21 Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis.

22 Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.

23 Gaudete in illa die, et exsultate : ecce enim merces vestra multa est in cælo : secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum.

24 Verumtamen vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.

25 vobis, qui saturati estis : quia esurietis. vobis, qui ridetis nunc : quia lugebitis et flebitis.

26 cum benedixerint vobis homines : secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.